11
quod imperatores Romani druidum institutiones abolere studuerunt ac delere. Sed quamquam Romani, qui in Britannis domicilia sibi constituerunt, et ipsi Britanni, qui in exercitibus Romanis stipendia merentes multorum et aliorum cognoverunt populorum mores, effecerunt, ut Britanniae incolarum mores in dies magis commutarentur, tamen non ita hi morum, quos a majoribus traditos acceperant, immemores facti sunt, ut semina prorsus ac fundamenta eorum delerentur.
Quum Romani Britannos non fere cognoverint nisi bella gerentes, fieri non potuit, quin ab iis, qui rerum Britannicarum in scriptis suis mentionem fecerunt, maxime res ad bellum pertinentes illustrarentur. Ad quas si pergimus describendas, primum dicendum erit, quibus armis usi sint, deinde qua pugnandi ratione.
Atque Gallice quidem armatos Britannos pugnavisse dicit Mela; ¹) arma autem erant ingentes gladii, qui mucrone carebant(quam ob rem complexum armorum non toleraverunt), parva scuta, pugiones, breves hastae, in quarum summa parte pomum erat ex aere factum, ut, quum concuterent hastas, hostes perterrefacerent.2) Usus aliorum armorum, quibus corpora teguntur, galearum et loricarum, ignaros eos fuisse testantur Herodianus²) et Tacitus,*) quorum testimonia Dio ⁴) firmat, qui Boudiccam facit dicentem, Romanos galeis, thoracibus, tibialibus tectos esse, quae corporum tegmina Britanni aspernarentur, quum ipsis fortis animus potior esset quam illa arma. Num vero Herodianus verus sit an fallatur, ubi dicit, loricis ct galeis eam ob causam non usos eos esse, quod impedimenta eos esse putarent in transnatandis fluminibus et paludibus, nescitur. ⁵)
Arma gestaverunt sive dimicaverunt non pedites modo et equites, ut apud ceteros populos, sed etiam essedarii.“) Similes hi fuerunt antiquis Graecis et Trajanis, quales in Homeri carminibus descriptos invenimus, tamen ita, ut honestior apud Britannos esset auriga, non is qui pugnabat. ⁷) De essedis ea liceat afferre, quae Vossius ad Caes. b. g. 4, 24 adnotavit:„Essedum gallica vox, ut veteres produnt. Si Servio credimus, in Belgis inventa sunt esseda, unde Maro dixerit Georg III: Belgica vel molli melius feret esseda collo. Ubi ille Gallicana, inquit, vehicula. Nam Belgae est civitas Galliae, in qua hujuscemodi vehiculi repertus est usus. Jornandes c. 2 de rebus geticis ait, vocem Britannicam esse, quod tantundem fere, ac si Gallicam dicas. Verba ejus sunt: Bellum gerunt (Britanni) von tantum equitatu vel pedite, verum bigis curribusque falcatis, quos more vulgari esseda vocant. Fallitur, nisi idem est essedum ac covinus. Nam Mela, ex quo pleraque haec Jornandes descripsit, disertim ait 3, 6: Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et ceurribus Gallice armati. Covinos vocant, quorum falcatis axibus utuntur. Caeterum saepe miratus
¹) 3, 6.
2²) Dio p. 1280; Herod. 3, 14. Tac. Agr. 36.
³) Ann. 12, 35.
4) p. 1006; 1001.
³) Cf. Dio 1006; 1158; 958; Tac. Hist. 4, 12; 5, 14. 6) Mel. 3, 6; Caes. b. g. 4, 24. 32. 33; 5, 9—17. 19.
*) Tac. Agr. 12. Etiam Gallorum quasdam nationes essedis usas esse Strabo(4 p. 200) memoriae prodidit, apud eas vero ut apud antiquos Graecos honestior is erat, qiui pugnabat, non auriga.
*


