10
sed ex aliis terris importabatur. Taleae, quas Strabo à2ςανμαααα nominat, tenues erant laminae, ut etiam Graecorum 60⁄% initio parva lamina ferrea sive aerea fuerat; diversa eas longitudine ac diverso pondere fuisse non quidem traditum est, sed rerum natura hoc reddit verisimile.„Sic,“ adnotat Vossius ad Caes. b. g. 5, 12,„videmus hodieque in Suecia pro pecunia usurpari aeris quasi praesegmina diversa forma, quae taleas haud immerito appelles.“
Ingenio Britanni partim similes erant Gallorum partim simpliciores et magis barbari. ¹) Quod quidem Horatius ²2) minus hospitales eos fuisse dicit, nihil demonstrare videtur; nam qui poterant illis temporibus Britanni Romanis hospitales se praebere, qui ipsorum insulam eo tantum consilio adibant, ut imperio suo eam subjicerent? Libertatis autem ita erant studiosi, ut eam omnibus, quae cogitari possunt, rationibns atque omnibus viribus defenderent. Si armis resistere non poterant, ad dolum confugiebant et simulationem obsequii,») ut data occassione jugum exosum excuterent et hostes superbos, qui omnes totius orbis terrarum nationes sibi subjectas esse vellent, ex insula sua depellerent. Ut primum igitur senserunt Romanorum imperii vires deficere, libertatem pristinam sibi recuperaverunt. Crudelitatis argumentum est, quod ut Galli canibus in pugnis usi esse et homines immolasse dicuntur.*) Hoc quidem a natura rerum non abhorret, nationes, quae continua fere inter se bella gerant, asperioribus uti moribus; quamquam eas crudelitates, quas in Romanos exercuerunt, putaverim per ipsos excitatas esse Romanos,*) quos constat non crudeliter ac superbe, sed erudelissime in hostes saevire solitos esse ac maxime quidem in eos, qui subacti, ut libertatem recuperarent, rebellaverant. Quanta crudelitate in Romanos usi sint, ex Dionis libro*) cognoscimus, in quo haec scripta videmus:„Id erat crudelissimum atque immanissimum, quod feminas nobilissimas et honestissimas nudas suspenderent excisasque mammas earum ad ora ipsarum adsuerent, ut eas comedere viderentur, ipsasdque deinde mulieres palis praeacutis per totum corpus secundum longitudinem transfigerent;“ et alio loco,“) quo Paulinum Dio facit milites contra Britannos pugnaturos cohortantem:„Quod si quid nobis contra spem evenerit, multo nos melius est pugnantes fortiter occumbere, quam captos in crucem tolli aut videre viscera nostra excisa, quam palis ignitis transtigi ferventique aqua consumi et interire.“
Ut Galli ita Britanni postquam non potuerunt diutius dominationem Romanorum a se defendere, ab asperitate paulatim feritateque morum recesserunt. Quod ut fieret, Romanorum ipsorum plurimum intererat, ut Tacitus ⁷) scripsit Agricolam, ut homines dispersi ac rudes coque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortatum esse privatim, adjuvisse publice, ut templa, fora, domos exstruerent; et principum filios liberalibus artibus erudivisse et effecisse, ut habitum Romanum usumque togae imitarentur et paulatim discederent etiam ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam. Ac maxime huc pertinet,
¹) Strab. 4, p. 200.
²) Carm. 3, 4.
³) Caes. b. g. 4, 30.
⁴) Dio p. 1008; Tac. Ann. 14, 30. ⁵) p. 1008.
6) p. 1010.
7) Agric. 21.


