9
De jure ac de publicis institutionibus nihil quidem veteres tradiderunt, sed quum in omnibus fere rebus Britanni similes fuerint Gallis, statuere licet ea, quae Caesar de Gallis ac maxime quidem de druidum in omnibus rebus et publicis et privatis summa auctoritate memoriae prodidit,*) quodam modo etiam ad Britannos pertinere.
Quum insulam incolerent Britanni, fieri non poterat, ut navium artisque navigandi ignari essent, et si Caesar ²) narrat navium figura et remorum motu perterritos esse Britannos, hoc sibi non vult eos tunc primum naves conspexisse, sed speciem Romanorum navium et remorum usum iis nova fuisse atque inusitata. Nam ut Galli ³) ita Britanni remorum usum non noverant, ut ventorum tantum vi naves agerentur; navium autem, quibus utebantur, carinae ac statumina ex levi fiebant materia; ⁴) reliquum corpus viminibus contextum coriis integebatur. s)
Navigatione Britannos cum aliis populis ac maxime quidem cum Gallis conjunctos fuisse diversae res demonstrant. Primum enim ex Belgio, quae est pars Galliae, transisse homines narrat Caesar ⁶) belli inferendi causa et bello illato ibi permansisse et agros colere coepisse; deinde apud eundem invenimus ⁷) Divitiacum, Suessionum regem, Britanniae parti imperasse et eos, s) qui druidum disciplinam diligentius cognoscere vellent, plerumque illo discendi causa profectos esse; pelles ex insula in alias terras elatas esse jam supra commemoravimus, et quae res est notissima, jam antiquissimis temporibus nationes vel remotissimae in Britanniam navigaverunt, ut plumbum album, quo ea insula abundabat, inde ferrent;*) atque ut plumbum album et pelles efferebant, ita Britanni aes, quo ipsi carebant, aliunde sibi parabant. ¹⁰)
Quum varias res emebant et vendebant, primis temporibus ut ceteri populi ita illos rem instituisse verisimile est, ut merces pro mercibus darent et acciperent, quem morem non prorsus in insulis Britanniae vicinis abolitum esse posterioribus temporibus Solinus 1¹¹) testatur, ubi dicit: „nummum refutant, dant res et accipiunt, mutationibus neccessaria potius quam pretiis parant.“ Sed etiam aliter eam rem Britannos jam Caesaris temporibus egisse ex ejus libro cognoscimus, quum dicat ¹1²) eos aere et taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo usos esse. Aes imprimis magno apud eos fuisse pretio verisimile est propterea, quod in ipsa insula non nascebatur,
1) b. g. 6, 13— 20.
2²) b. g. 4,. 25.
³) b. g. 3, 15.
4) Cues. b. civ. 1, 54.
5) Solin. 22, 4.
6) Caes. b. g. 5, 12. Cf. 3, 8.
7) b. g. 2, 4.
8) b. g. 6, 13
9) Ilerodot. 3, 115.
1⁰) Caes. b. g. 5, 12.
1¹) 22, 7.
12) b. g. 5, 12. Codices manuscripti hoc loco minime inter se consentiunt; pro aere enim praebent nummo aereo, alii aurco, pro taleis, quam lectionem Scaliger restituit, legebatur aliis et annulis; accesserunt conjecturae aleis et laminis. Sed ne multa de codicibus et conjecturis: taleas veram lectionem esse docti viri ad eum locum multis verbis docuerunt, ita ut nova non videantur posse proferri.


