—
Caesarem putaremus non recte eandem rem de Britannis, qui insulae partem Galliae oppositam incolebant, narravisse; nam ii Britanni, qui primo p. Chr. n. seculo Romanorum imperio subacti sunt, fieri non potuit, quin eodem modo quo aliae gentes a populo Romano pacatae ejus mores paulatim sumerent.
Nisi omnino fallimur, ille, de quo loquimur, mos communibus utendi conjugibus prodiit ex druidum disciplina, quam quum Romani, ubi insulam intraverunt partemque ejus in suam redegerunt potestatem, opprimere studerent ¹) ii, quos Romani non subegerunt, morem illum servaverunt. Gallos quidem, qui eadem qua Britanni origine fuerunt et ut illi druides habuerunt sacerdotes, eodem more usos esse nusquam scriptum videmus, sed inde non sequitur Britannos eum non habuisse; nam ut jam supra diximus, mores diversarum ejusdem originis nationum in diversis regionibus diversis modis excoli solent.
De Hiberniae incolis addere liceat, quae Strabo ²) tradidit, sane ut ipse dicit fide dignis ejus rei testibus destitutus; narrat autem eos pro honesto duxisse palam concumbere non cum aliis modo mulieribus, sed etiam cum matribus et sororibus.
De liberorum educatione nihil nobis traditum est. Num hac in re Gallis similes fuerint, qui liberos, nisi cum adoleverant, ut munus militiae sustinere possent, palam ad se adire non patiebantur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducebant, ³) hoc nescimus neque verisimile putamus.
Num servos habuerint Britanni, nullo quidem loco scriptum videmus, sed ut populi antiqui eos consueverant servorum loco habere, quos in bellis ceperant, ita etiam Britannos statuere licebit, quippe qui continua fere bella inter se gererent, eo usos esse more, ut haberent, qui pecora pascerent, domestica negotia curarent, agros colerent, opifices essent. ⁴)
Eorum hominum, qui aliquo numero erant et honore, duo erant genera, ut in Gallia, ⁵) druides, qui sacras res praecipue curabant et dignitate et auctoritate ceteros antecedebant, et nobiles, ex quibus reges eligebantur, qui druidum voluntati multum videntur paruisse. Non discrevisse in imperiis sexum Britannos, ita ut pro regibus reginae rebus publicis possent praeesse, testes sunt Dio ⁵⁴) et Tacitus. ⁷)
Ut suum quaeque gens habebat regem, ita periculosis temporibus, ubi externus hostis libertatem erepturus esse videbatur, omnibus discordiis domesticis compositis uni parebant, quum unius arbitrio omnia melius agi non ignorarent quam multorum. ³) Neque popularibus tantum semper regibus paruerunt, sed etiam externis, ut Divitiacum, Suessionum regem, parti insulae imperasse Caesar narrat.*⁹)
1) Suet. Claud. 25; Strab. 4. p. 198; Pomp. 3, 2; Plin. Hist. Nat. 30, 1. ²) 4. p. 200.
³) Caes. b. g. 6, 18.
4) Dio p. 1007.
5) Caes. b. g. 6, 13.
6) p. 1003.
⁷) Agric. 16; Ann. 12, 36. 40.
³) Caes. b. g. 5, 11.
²) Caes. b. g. 2, 4.


