Aufsatz 
Eine historische Abhandlung [De moribus veterum Britannorum] / vom ... Bernhard Schmidt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ac silvarum propinquitatem petebant, ¹) ita Britanni silvas plerumque ad habitandum quaesiverunt. ²) Ubi locum idoneum, quo habitarent et pecora pascerent, invenerant, ibi arboribus in circuitu caesis amplum circulum sepiebant et casas sibi instruebant pecorique stabula. ³8) Aedificia ita in silvis exstructa erant Britannorum oppida, ut apud Caesarem) invenimus:Oppidum autem Britanni vocant, quum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Non semper vero in silvis se continuerunt, quod si accidisset, Caesar non potuisset videre creberrima aedificia:) sane si bella gerebantur et pugnae imminebant, tuta loca quaerebant, duo non conjuges modo ac liberos, sed omnia sua ac maxime quidem pecora conferrent. ³)

De domestica vita, de conjugiis et de liberorum educatione nec multa nec satis certa habemus a scriptoribus memoriae prodita. Nam apud Caesarem*) haec scripta sunt:Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus et parentes cum liberis; sed si qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est. Docti quidem viri judicant Romanos ea, quae de illa vivendi ratione audivissent, non recte intellexisse, quum per bella tantum Britannos cognovissent; quod nudi, ajunt, plures, viri et mulieres, in uno tentorio degebant, aliter cam rem Romani accidere non posse putabant, nisi ut inter se mixtim illi miscerentur: eos quidem, qui septentrionales regiones incoluerint, more illo usos esse non incredibile esse arbitrantur. At quamquam aliquod discrimen fuisse videtur inter ejus Britanniae incolas, quae contra Galliam sita est, et ejus, quae septentriones spectat, tamen haec res sine dubio druidum maxime disciplina nitebatur, quorum auctoritatem apud Britannos regionum meridiem spectantium summamm fuisse nemo negat. Mos igitur ille, ut communes inter se haberent conjuges, si Caledoniis tribuendus esse videtur, etiam Britannorum eorum fuisse statuendum est, quos Caesar vicdit. Praeterea etiamsi id concedimus, Caesarem ea, quae non ipse videns cognovit, sed percontationibus tantum comperit de conjugiis Britannorum, non recte intellexisse, haud ita credibile esse videtur etiam Dionem, qui amplius ducentis annis post Caesarem vixit, non satis illam rem perspexisse, quum tanto temporis spatio Romani magna insulae parte subacta mores Britannorum melius cognovissent quam Caesar potuerat. Dio autem non Caledonios modo, verum etiam Britannos testatur illo usos esse more. 8) Atque is quidem locus, quo de Caledoniis agit, demonstrat non Dionem tantum, sed omnes illius temporis Romanos persuasum habuisse Britannos conjugibus uti communibus. Narrat enim urbane Argentocoxi cujusdam Caledonii uxorem Juliae Augustae, quae ipsam morderet post initum foedus, quod mixtim cum maribus coirent, dixisse ferri:Nos multo melius explemus ea, quae naturae postulat necessitas, quam vos Romanae: nam aperte cum optimis viris habemus consuetudinem, vos autem occulte pessimi homines adulterio polluunt. Etiamsi Dio hac in re de Caledoniis tantum, non de Britannis loqueretur, inde non sequeretur, ut

) Caes. b. g. 6, 30.

*) Caes. b. g. 5, 21. Strab. 4. p. 2000.

³) Jornandes de reb. get. 2, 2:Virgeas habitant casas, tecta communia cum pecore. ¹) b. g. 5. 21.

5) b. g. 5. 12.

) Dio 277; Tac. Agr. 27.

7) b. g. 5, 14.

») p. 1285; 1007; 1280.