6
neglexisse; practerea hoc ii loci*) demonstrant, quibus Caesar narrat frumenta Britannorum ex agris suos in castra contulisse, legionem unam se frumentatum misisse, suos in metendo occupatos a Britannis oppressos esse. Accedit locus Dionis ²), quo Boudicca dicit Britannos serere et agros colere in usum Romanorum.
Praeter eos cibos, qui ex frumento parantur, Britanni arborum fructibus vescebantur et lacte et carne. Quae quidem arborum genera tulerit insula, nominatim nemo scriptorum scripsit; hoc tantum apud Cacsarem ³) scriptum videmus, omnes, quas in Gallia, arbores ibi fuisse praeter fagum et abietem. Lacte autem abundaverunt, quum pecorum iis aleretur maximus numerus. ⁴) Quae ut bene pascerentur, magnae iis erat curae, ideoque non iisdem semper locis commorabantur, sed ubi pabulum deficiebat, alias sedes sibi quacrebant, in quibus sufficere videbant aut sperabant pabulum pecoribus. Pecorum autem tantus iis numerus erat, ut, quum ipsorum plerique pellibus vestirentur, pelles in alias terras efferrentur.*) Neque vero lacte tantum et iis cibis, qui e lacte parari solent(nonnullas quidem nationes adeo barbaras fuisse dicit Strabo, ut caseos, quamquam lacte abundarent, non pararent), sed etiam ipsa pecorum carne vescebantur, quam rem ipsa natura docet. Atque ut pecorum, quae ipsi alebant, carne vescebantur, ita, etiamsi nullus scriptor ejus rei mentionem facit, venatione quoque carnem vescendam sibi paraverunt. Hoc saltem Strabo tradit, canes habuisse Britannos ad venationem naturali praestantes facultate. ³)
Non vescebantur piscibus 6) neque leporibus, anseribus, gallinis.*) Haec quidem animalia diis sacra fuisse e Caesaris verbis„fas non putant“ colligere licet; piscium autem abstinentiam, quum vix eredibile sit gentes orae maritimae aquis undique circumfusae alimenta, quae ipsa praebet natura, respuere Sturzius ³), ut Caesar narravit interiores Britannos frumenta non sevisse, praecipue ad interioris Britanniae incolas arbitratur pertinere, quamquam Ovidii verba: ⁹)
2 Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat Ostreaque in conchis tuta fuere suis ad universum Britanniae populum pertinere videntur.
Aedificia Britannorum Caesar animadvertit Gallicis similia fuisse. Exstruebantur vero Gallorum aedificia ex calamis vel trabibus et assibus ligneis et tegebantur stramentis vel pellibus ¹) eodemque modo statuere licet Britannos sua aedificasse aedificia. Tentoria quidem a Dione ¹¹) appellantur Britannorum aedificia, ubi comparantur cum Romanis. Atque ut Galli vitandi aestus causa ffuminum
1) b. g. 4, 31. 32.
²) p. 1004.
³) b. g. 5, 12.
⁴) Pomp. Mel. 3. 6; Caes. b. g. 5, 14. 3¹) Strab. 4. p. 200.
6) Dio p. 1280.
7) Caes. b. g. 5, 12.
³) Not. ad Dion. p. 1280. *) Fast. 6, 173.
¹⁰) Caes. b g. 5, 43.
11) p. 1006; 1280.


