Caledonii et ii, qui interiores insulae partes habitaverunt, primis quidem temporibus vitro corpora non infecerunt, sed imaginibus tantum notaverunt, posterioribus vero temporibus vitri usum etiam ad eos venisse testis est Claudianus, apud quem ¹) haec videmus:
Inde Caledonio velata Britannia monstro Ferro picta genas: cujus vestigia verrit Caerulus Oceanique aestum mentitur amictus.
Caerulus enim amictus non vestem significat, sed vitrum, quo cicatrices, ferri vestigia, oblinebantur.
Non torques modo circum colla et annulos in mediis digitis ²) gestabant Britanni, sed etiam ilia annulis circumdabant ferreis ³) sive decoris causa sive quod, quum rarum esset ferrum, divitiarum signa eos esse volebant; aureis reges tantum et nobiles usi esse videntur.*) Aurum ut ferrum et plumbum album ³⁵) ibi natum esse Strabo) et Tacitus*) testantur, neque repugnat, quod Caesar ejus rei mentionem non fecit; nam is ea tantum commentariis suis memoriae prodicdit, quae ipse vidit aut intra exigua temporis spatia, quae in Britannia commoratus est, percontationibus propter bellum haud ita accuratis comperit. Apud Ciceronem ²) quidem scriptum est nihil auri in Britannia esse inventum: at quis illis temporibus praeter ea, quae per Caesarem innotuerant, satis certa de ea insula scire et narrare potuit?
Corpora quamquam minus valida esse videbantur, tamen a pueris ea vitae ratione utebantur Britanni atque omnibus modis ita exercebantur, ut facillime famem et sitim et omnes tolerarent labores, qui sunt nationibus continua fere inter se bella gerentibus tolerandi. Dio ⁹) quidem narrat, in paludes cos se mersisse et plures dies ibi perdurasse capite tantum ex aqua exstante; et in silvis, si tempora cogebant, corticibus et radicibus alebantur. Praeterea, id quod eodem illo loco Dio narrat, certum sibi genus cibi parabant, cujus si ceperant unciam, quanta fere faba est, minime esurire aut sitire solebant. Quem cibum Sibbaldus(Scot. illustr. I, 1, 17) ostendit fuisse Orobi aut Astragali silvatici Thalii radices sive tubera saporem glycyrrhizae referentia, qualia etiam hodie Scoti montani ad fallendam sitim famemque masticant et Karemyle vocant. 1⁰)
Quum non easdem semper sedes haberent*²¹), agris colendis non ita multum tribuebant operae Etsi Strabone teste multi hortos colendi et aliarum agriculturae partium ignari fuerunt, non omnes abstinuisse ab agris colendis Caesar testatur, ubi dicit*²) interiores plerosque frumenta non sevisse, ita ut ex his verbis sequatur eos, qui maritimas regiones incolebant, eam rem non
¹) De laud. Stilic. 2, 248. 2) Plin. H. N. 33, 24.
³) Ierod. 3. 14.
⁴) Dio p. 1003.
5⁵) Caes. 5, 12
⁶) 4. p. 199.
7) Agric. 12.
8) Epist. ad Famil. 7. 7. ²) p. 1281. 1⁰) Sturz not. ad Dion. p. 1281. ¹1) Strab. 4 p. 200. *²*) b. g. 5, 14.


