Neque vero ii, qui vestimenta noverant, quia corpora imaginibus variis pingebant, ut Herodianus putavit, vestimenta aspernabantur, sed quia iis mos erat, ut toto corpore vel majore corporis parte unda incederent, corpora notabant variis picturis ac maxime quidem animalium imaginibus, quae jam pueris incorporabantur, ut hominibus crescentibus crescerent imagines. ¹)
Praeterea vitro, quod caeruleum efficiebat colorem, cutem faciei inficiebant Britanni, ²) qui partem insulae meridiem spectantem incolebant et quibus propterea, quod vestimenta induebant, ille mos corpora pingendi ignotus erat. Cum Caesaris verbis comparandus est locus Plinii, ³) apud quem invenimus glasto Britannorum conjuges nurusque toto corpore oblitas quibusdam in sacris et nudas incessisse Aethiopum colorem imitantes. Glastum eandem herbam quam vitrum(Graecis 10ιςι½) fuisse non refellitur eo, quod glasto oblitae Aethiopum colorem imitatae esse dicuntur; si quis enim aliquid imitatur, non sequitur hoc per omnia simile esse illi, quod imitatur; et caeruleus color, si satur est, accedit ad fuscum. Glastum vero caeruleum colorem effecisse Humfredi Lhuyd, Cambro-Britanni, testimonium demonstrare videtur, qui in patriae suae descriptione dicit:„Nec hi, sed Britanni, ut Caesar et alii referunt, corpora glasto in caeruleum colorem, ut hostibus terribiliores viderentur, pingere soliti. Et nobis in hunc diem(quod antiquitatem probare videtur) caeruleus color glas dicitur, quo nomine et herba illa plantagini haud dissimilis et mercatoribus nunc optime cognita nuncupatur.““, IIlo Caesaris loco(5,14) nonnulli editores, quum codices non eandem lectionem praeberent, mutare voluerunt ac legere glasto pro vitro, alii luteo, alii alia, sed Vossius ad Mel. 3. 6 demonstravit vitro veram lectionem esse.
Caeruleus autem color(Graecis zoαeνκέκ) is est, qui praecipue mari ejusque incolis tribuebatur, ita ut Ovidius Britannos appellare posset virides. ⁵)
Non inter se repugnant ea, quae Caesar, et ea, quae Plinius narrat: Plinius ea narrat, quae audiverat, Caesar ea, quae ipse bellum contra illos homines gerens suis oculis viderat et percontationibus compererat. Mulieres igitur quibusdam in sacris glasto sive vitro cutem totius corporis inficiebant, viri faciei tantum cutem, si in pugnas erant ituri, quo horribiliore hostibus essent adspectu. Tacitus quidem hunc morem cutem pingendi non commemorat nisi quod Silures coloratis vultibus fuisse dicit,*) quae res non, ut ipse vult, argumentum est veteres Iberos in Britanniam trajecisse,) sed ad eum morem, de quo loquimur, referenda est.)
) Hist. Nat. 10, 22.
4) Vitruv. 7, 14.
5) Voss ad Caes. 5, 14.
6) Amor. II, 16, 39.
7) Agric. 11.
*) Nonne potuerit oriri illa opinio per similitudinem nominum Iberiae et Hiberniae? Etiam posteriores rerum Britannicarum scriptores multa de Iberis in Britanniam transvectis et parte insulae potitis narraverunt. Vid. S. Marte Gottfr. v. Monmouth Hist. reg. Brit. p. 243.
²) Ex hoc more corpora pingendi Britannis nomen inditum fuisse, ut postea Pictis, multi contenderunt. Cf. p. 2. n. 2.


