Aufsatz 
Eine historische Abhandlung [De moribus veterum Britannorum] / vom ... Bernhard Schmidt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Fuerunt igitur Britanni Celticae originis, et quamquam certis antiquitatis testimoniis caremus, tamen nemini dubium est, quin primi Britanniae incolae, quum populi ex oriente in occidentales regiones migrarent, sive ab aliis insequentibus protrusi sive multitudinis minuendae causa ejecti sive ulteriora visendi studio incensi ex Gallia¹) in insulam, quam e continenti conspicere fere poterant, trajecerint. Atque ii, qui primi in Britanniam trajecerant, ab aliis, qui postea sequebantur, in septentrionales regiones et in Hiberniam insulasque vicinas protrusi sunt. Diversas sedes labentibus annis diversae ejusdem gentis partes occupaverunt et diversis modis vitae cultum a majoribus acceptum et in novas sedes translatum excoluerunt, ita ut posterioribus temporibus multae in Britannia nationes eaeque inter se inimicae et continua fere bella inter se gerentes invenirentur. Quae res apud omnes fere populos accidit, ut in plures dividerentur partes eaeque iterum atque iterum divisae non omnes, quum eadem essent origine, iisdem omnino moribus uterentur.

Jam vero his praemissis ad eam pergamus materiam, quam nobis proposuimus tractandam, ad mores veterum Britannorum.

Corpora Britannorum scriptores cum corporibus Gallorum comparaverunt, quippe quae Romanis magis nota essent. Atque superaverunt quidem Gallos Britanni proceritate, cujus rei testis est Strabo, ²) qui narrat se ipsum Romae adolescentes Britannicos vidisse, qui etiam semisse pedis altissimos superarent homines. Male autem erant pedibus suffulti et reliqua corporis lineamenta constitutionem non elegantem referebant. Capillum promittebant, omnes corporis partes radebant praeter caput et labrum superius. ³) Colore capillus erat minus flavo quam Gallorum. De vestimentorum usu hoc videtur discrimen statuendum esse, ut contendamus, eos Britannos, qui regiones Galliae oppositas incoluerunt et quos Caesar vidit, vestimenta habuisse, incolas interiorum et septentrionalium regionum corum usus ignaros fuisse. Etiamsi enim Dionis locum,) quo narrat, Boudiccam, Icenorum reginam, indutam fuisse stola variis coloribus distincta et in sinum constricta, cui chlamydem erassam ope fibulae connexam superinjecisset, neglegimus si enim ceteri vestimentis carebant, nobiliores iis usi esse vel eo tempore jam a Romanis didicisse poterant, Caesaris verbainteriores pellibus sunt vestiti clare indicant, eos, qui interiores regiones incoluerunt, iis opponi, quos Caesar vidit, ita ut hi non pellibus sed vestimentis vestitos fuisse statuendum esse videatur. Eos, qui septentrionales regiones incoluerunt, prorsus nudos incessisse testantur Strabo,) Dio,) Herodianus; 7) quamquam a vero non aberrabimus, si statuemus etiam illos hiemis temporibus propter frigus pellibus vestitos degisse.

) In ipsa Gallia gentem fuisse, cui nomen erat Britanni, Plinius narravit Hist. Nat. 4, 31. ²) 4. p. 200.

) Cues. b. g. 5, 14.

) p. 1003.

³¹) 4. p. 200.

) p. 1004. 1280.

7) 3, 14. 1*