Germanicam originem asseverant, Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse easque sedes occupavisse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt seu durante originis vi seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.“ Quia vero ad confirmandam istam(praecipue de Germanis) opinionem non videbantur sufficere eae res, quippe quae externae tantum essent, quae omnium populorum terras septentrionales incolentium plus minus communes sunt, suam ipsius de origine Britannorum addit sententiam a vero non abhorrentem. Pergit enim illo loco, quem modo laudavimus, his verbis:„In universum tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas, superstitionum persuasiones; sermo haud multum diversus.“
Ab ipsius Britanniae incolis, qui illis temporibus vixerunt, nihil de ea re traditum habemus; mediae autem aetatis temporibus non pauci Britannorum exstiterunt, qui operam darent rebus veteris Britanniae investigandis et explicandis. Ii invidentes Romanis, qui originem ducerent ab Aenea et Trojanis, historias ab initio rerum petitas commenti sunt easque ita explicuerunt, ut non prima initia tantum incolarum, sed etiam omnium deinceps usque ad Romanorum tempora seculorum res diligentissime describerentur. Quorum primus, ut unum quidem exemplum ejus fabulandi studii afferatur, Galfredus quidam Asturius Monumethensis historiam Britannicam edidit, in qua prodit*) Brutum quendam origine Trojanum, filium Silvii, nepotem Ascanii, pronepotem Aeneae illius magni, patria profugum Graeciam petiisse, ibi progeniem Heleni, filii Priami, e servitute vindicasse, Pandrasum regem debellasse, ejus filiam duxisse, cum reliquis Trojanis mari se commisisse, in insulam Leogetiam delatum Dianae oraculo admonitum esse, ut Britanniam occiduam insulam adiret; inde per Tyrrhenum mare in Aquitaniam pervenisse, Golfarium Pictum Aquitaniae regem cum duodecim Galliae principibus collatis signis profligasse urbeque Turone constructa et Gallia devastata in Britanniam a gigantibus habitatam transmisisse, quibus cum Gogmagog eorum vastissimo devictis a suo nomine Britanniac nomen indidisse 2) auno mundi 2855, ante Olympiadem primam 334, ante Christum natum 1108
Argumento ei origini esse voluerunt, quod urbs Britanniae capitalis olim Trinovantes, Caesari Trinobantes, aliis Trinovantum i. e. nova Trqja vocaretur et quod plurima antiquorum Trojanorum nomina apud ipsos etiam illis temporibus reperirentur, quae illius rei fidem confirmare viderentur, ut Par, Myn, Dich, Hyll, Cob, Graecis IIdoος, Méuns, ſiuros, VI2os, KG6Sg. ³)
Talia permulta fabulose narraverunt multi, qui ipsi Britanni fuerunt, rerum Britannicarum scriptores, quae enumerare a nostro abhorret consilio.
Nostrorum temporum doctis viris, qui iis rebus investigandis et explicandis studuerunt, jam non dubium est, quin Britanni eadem, qua Galliae incolae, origine fuerint. Maximam enim inter eos et linguarum et morum et rerum sacrarum similitudinem intercessisse, quae gravissima sunt ad ejusmodi res dijudicandas, firmissime atque diligentissime contenderunt et demonstraverunt. ¹⁴)
¹) Camden p. 4. Alios enumeravit S. Marte Gottfrieds v. Monmouth Ilistoria regum Britanniae p. XXI-XLI.
2) De origine nominis insulae diversissimae prolatae sunt conjecturae. Vid. Cumden p. 17— 24; Zeuss, Die Deutschen und die Nachbarstämme p. 193. 194.
³) Sheringham de Anglorum gentis origine p. 12. 13.
¹) Vid. Camden p. 10— 17; Zeuss gramm. celt. I p. IVY— X; Zeuss, Die Deutschen und die Nachbarstämme p. 196; Eckermann p. 12; Walter, Das alte Wales p. 18.


