De moribus veterum Britannorum.
Quum in Camdeni, doctissimi viri, libro, qui inscribitur„Britannia sive Florentissimorum Regnorum Angliae, Scotiae, Hiberniae et insularum adjacentium ex intima antiquitate chorographica descriptio(Londin. 1607)“ haec nuper legerem:„Quid vero Britanni primis temporibus gesserint, quam rei publicae formam habuerint, quibus institutis vixerint, vir optimus et eruditione ornatissimus D. D. Rogersius optime de me meritus suis scriptis nos docere promisit, sed quum morte immatura praereptus nihil praestiterit, de antiquis ipsorum moribus cet.“, et quum in nullo librorum de Britannorum rebus scriptorum, quos mihi quidem licuit inspicere, eam materiam accuratius tractatam invenirem, hoc mihi proponebam, ut data occasione eam tractarem. Propono igitur dissertatiun- culam de moribus Britannorum, quales fuerint primis illis temporibus, quibus Romani Britanniam adierunt incolasque ejus cognoverunt.
Ut plurimorum populorum initia obscura sunt, ita de Britanniae incolarum origine ab ipsis veteribus nihil certi memoriae proditum est. Neque poterant origines suas illi memoriae prodere, quum vita primis temporibus esset inculta, horrida, bellorum plena et druides, qui soli literarum gnari erant, non fas existimarent quidquam literis librisque mandare. Exstant quidem et inscriptiones et monumenta in Britannia inventa; at illae, quae perpaucae sunt, magis ad Romanas res pertinent quam ad Britannicas, haec, quae maxime lapides sunt sive moles lapidum congestorum, nihil faciunt ad antiquissima, de quibus loquimur, tempora illustranda, etiamsi illorum temporum Britannos fuisse Celtas satis demonstrant. ¹)
Quum igitur hac in re antiquitatis testimoniis viri docti fere destituantur, conjecturas diversas diversis temporibus proposuerunt.
Ne vero silentio praetermittamus veterum opiniones, Caesar ²) narravit interiorem Britanniae partem ab iis incoli, quos natos esse in insula ipsi Britanni memoria proditum dicerent, maritimam partem ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio trausissent et bello illato ibi permansissent atque agros colere coepissent. Haec erat opinio ipsorum insulae incolarum eamque, ut audiverat, Caesar memoriae prodidit, quum non is esset, qui accuratius ac diligentius tales res inquireret et perscrutaretur.
Tacitus, alter de rebus Britannicis auctor, jam non ea tantum tradit, quae de Britannorum origine alii conjecerant et narraverant, sed etiam eas causas addit, quae fidem facere viderentur illi sententiae, a tribus insulam incultam fuisse nationibus, quae originem duxissent a populis earum terrarum, quae diversis Britanniae partibus oppositae erant vel potius oppositae esse putabantur. Seripsit enim Tacitus haec: ³)„Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus
¹) Eckermann, Lehrbuch der Religionsgeschichte und Mythologie der vorzüglichsten Völker des Alter- thums III, 2 pag. 58— 74.
²) bell. gall. 5, 12.
³) Agric. 11.


