Aufsatz 
Pauca quaedam de persecutionibus, quas Judaei contra Christum ejusque ecclesiam moverunt
Entstehung
Einzelbild herunterladen

= 6

Judaeos autem, apud quos,«quum ex Judaeis salus veniat», Christus prodiit, in Christo Christianisque persequendis initium fecisse, quis est, qui miretur? Tantum enim abest, ut Judaei, meram suam indolem retinentes, Christum agnoscere potuissent, ut, simul atque id fecissent, Judaei etiam esse desivissent. Unde venit ut haud raro Christum deτ⁶νονσ 2 euν (Joh. ev. 7, 20 aliisque locis innumeris) arguerent. Vera autem effigies erat ea, ut nec Judaeus, nec Paganus esset, sed ut esset homo. Quod ut uterque intelligeret, deus temporibus antiquis edocuit Paganos natura atque conscientia, Judaeos vero praeterea lege.

Cum interim indoles Judaeismi esset mere divina, indolem autem divinam ut adminis- trarent, florerent, sacerdotes essentque vis ac potentia Judaismi: in Christum ejusque disci- pulos praeprimis collegium sacerdotum offensum fuisse ab eoque persecutiones initium cepisse, nemo est, qui ignoret. Paganismi autem indoles cum esset magis humana, homo autem divinus Deusve humanus seu caput Paganismi civitas esset, eique imperator praesideret: quicunque Paganismum aggrediebatur, in civitatem Imperatoremque peccavit ideoque hos sibi hostes persecutoresque excitavit.

Quum Judaei nec ullam nationem praeterquam ipsos populum esse Dei censerent; neque hanc ipsam ob causam quempiam, quodcunque sentiret sive comperti haberet, vere efficaciterque dicere, nec, quodcunque ageret, juste honesteque agere arbitrarentur: quodcunque diceret atque ageret Jesus Christus, cum triunum Deum iis, qui unum solummodo agnoscebant, trinum Deum iis, qui Deos plures colebant, suppeditarus venisset in mundum, a patrum praeceptis moribusque, quos putarant, abhorruisse necesse fuit. Quum legis, quae, a Deo per Mosem data(¹⁰), Deum vivum professa est, non sensum, in quo est vita, sed literam tantum, in qua est mors, inquirerent ediscerentque: legis, cujus ex intellectu elapsi exciderant, praeceptis quoque, quamvis studio acerrime ... 2 4 intento, non suffecere. Quapropter Christus saepenumero illos exprobrat: Oi Muoie deε⁶ουν²ε

6 ¹ 3 1 2 3 5. 8 1 3. v 10ν*⁴οqmεαάν ι³ες ε& d.ℳ0 οιι¶% ⁰˙⁶(Joh. 7, 19.).Quum autem, quamvis . 08 Ss,.Quum

sensus, qui est legis, expertes, ideoque praeceptis ejus non satisfacientes, sensum tamen sese intelligere praeceptisque safisfacere Persuasissimum sibi haberent: eum, qui legem vere intellexit servavitque, mendacem, impiuun atque contemtorem existimare et legis debuerunt et Dei. Quippe quod mendacigm, quo capti erant, pro veritate, peccatum pro justitia duxerunt, nemo impedire potuit, quo minus ei, qui ad ipsos, uceis, dixerat, éν αιeς το dεα άη 8GQα, d Qdo πμινυιυααια ν πηατινσο υëo dεεe oοlεεν νεεννος ⁴οιυιποπ⁶νοο νvifoc⁶Ü. aεανρ, zu e r& t& od Lor-εeν Oxνοdα olν d. εκν dυινveαά 2αzꝰ⁹ſʒε 5d, x ν 791ν 4άἀαεν dJν μν̈ᷣsοσm⁸ι εασσ*ν να d παστο αισ. 0d, responderent, zaq*ονεεν ⸗hleso, orε αμαρεεεοτ el d, οέ⁴ ειεαει(Joh. 8, 44. 48.). Eadem ex causa, quum, quod

10) Cfr. nota 8.