— 3—
nec vita vera, nec veritas viva, sed mors in mundo erat atque mendacium. Qui unitatem Dei retinuerat, erat quidem(⁶), neque vero vivebat; qui multitudinem deorum sibi arripuerat, vivebat quidem, neque vero erat. Ille quidem fidem obtinuerat, nec vero sciebat; hic quidem scientiam sibi arripuerat, sed fide vacabat. Quum autem nec fides nec scientia, nisi inter se conjunctae, ducant ad veritatem atque ad vitam: Dei triunitate neglecta ac sublata, neque fides, neque scientia sibi satisfacere potuit. Haec est ratio Monotheismi seu Judaismi atque Polytheismi seu Paganismi.
Quum interea, quodcunque st, a Deo originem trahat, quodcunque vere vivit, non vivat, nisi sit ab alio distinctum, eaque ipsa ex causa non vivat, nisi multa sint: monotheis- mus indolem mere divinam, polytheismus indolem mere humanam prae se fert.
Quodsi effigies humana restituenda erat: primum amor, quem peccatum destruxerat, ad nos veniret, tum monotheismus atque polytheismus, amore ducti, sese conciliarent, denique uterque, altero alterum supplente, unitatem trinitatemque simul agnoscerent, atque exinde christianismus, cujus est indoles triunitas, exiret necesse fuit(7). Ex quo constat, munus esse christianismi, effigiem humanam restituere, atque, quum effigies Dei esset integritas hominis, hominem, qui integritatem propter peccatum amiserat, integrum reddere(s). Amore autem restituto, ad Judaismum, qui tantummodo unitatem receperat, trinitas adjuncta est,[in uno enim plures non sunt nisi tres(⁹)], ad Paganismum autem, qui tantummodo multos Deos obtinuerat, revertit unitas, ad utrumque exinde triunitas.
Quisquis autem est, quum non sit, nisi indolem, ex qua is est, qui est, servaverit; quum porro cujusque sit, semet ipsum servare: et Judaismus et Paganismus Christianismo, in quo conjuncti desinerent esse, non obtrectare, nec eum ut delerent exstirparentque,
quocunque valerent studio, studere non potuerunt.
Idem apparet quoque cuivis, in cogitationis hamanae sive phitosophiae bistoria paululum versalo. Quis est, qui nesciat, triada, quam vocant philosophi, tum demum ortam esse, quum homines, rerum causas perscrutantes, ad Judaeos venissent deque eorum Monotheismo cerliores facti essent? Conjuncto autem Monolheismo polytheis- moque et apud Polytheismi cultores ex multis trias, ut Platonis priorumque, et abud eos, qui Monotheismum seque- bantur, ex unitate trias orta est, ut apud Philonem.
6) Dicit quidem etiam Judaeus:(Ruth. 3, 13) vel(Daniel 12, 7); neque vero ideo, quod Deum esse vivum sciret atque cognosceret, sed quia Deus, qui habitat e longinquo, dixit:&(4. Mos. 14, 21, 28. 5. Mos. 32, 40.) Causam Johannes declarat: xι G v⁴αοο Moαενς εσωσννmν‿ m Tdος vν*π ϑ⁹εᷣ iον TQ⁴σπσοο.(ev. 1, 17.) Non intus erat in animo Hebraeorum Deus, sed sedebat et regnabat in tabernaculo et tem- plo, inaccessus hominibus ipsisque sacerdotibus. Est hominibus gravis eosque premit, quapropter vocatus 7722 12, gravem esse; se obducit coram hominibus modo in nube(I, Reg. variis locis) modo majestate ignea, approximantesque concremanti(2. Mos. 24, 16. 40, 3 4. I. Reg. 8, 10. 11. II. Chron. 7, 1. Jes. 6, 3. 4. Ezech. 1, 28. 3, 12. 23. 8, 4. 10, 4. 18. 11, 22. cf. Luc. 2, 9.— 2. Mos. 24, 17. 33, 18. 3. Mos. 9, 23. 4. Mos. 16, 35. Ps. 18, 13.)
7) Hoc est fundamentum, quo nixi, patres ecclesiastici et Judaeis et Paganis, Christianismum aggressis, doctrinam, quam doceant, novam non esse respondent atque ostendunt, cf. praeprimis scriptores apologeticos.]
8) Pentateuchon inspiratione mere divina compositum esse, ostendere studui alio loco. cf. Praelectiones meas de studio linguae hebraeicae ejusque indole, quas Francofurti typis excudendas jam curavi.
9) Cfr. Nota 5.


