3
revocari necesse sit, hoc mihi proposui, ut minora quoque fragmenta, quae in aunthologiis vulgo omittuntur, accuratius perpensa apte collocarentur. Quod si recte fecisse videar, nescio an etiam post tot tantasque summorum virorum curas(Welckeri, Schneidewini, Bergkii, quos honoris causa nomino) boni aliquid ac doctorum comprobatione digni afferri possit.—
Priusquam vero ad perlustranda singula procedamus, paucis exponere liceat, de veterum, ut simpliciter ita dicam, naturae vel ruris amore quid statuendum videatur. Per- vulgata enim est etiamnunc illa a Schillero ¹) profecta opinio, veram ruris amoenitatum aestimationem recentiori demum aetate tamquam novam lucem hominibus esse obortam. At parum caute, non dicam inconsiderate, Schillerum iudicasse virosque illum secutos (prae ceteris Beckerum„Charicles“ I. p. 219 et Gervinum Hist. poes. Germ. I. p. 132 nomino), firmissimis argumentis planum fecit ac probavit vir huius seculi longe erudi- tissimus, Alexander de Humboldt Berolinensis, qui in opere summo de natura rerum conscripto(T. II. p. 3— 134) omni quaestioni de hac re instituendae viam munivit. Optime docuit, illam quam nos laudamus naturae pulchritudinem ac venustatem veteres quoque probe sensisse, at quae sentirent multis verbis noluisse aperire.
Perverse sane iudicant ii, qui homines, nisi verbose perscribant, nihil sentire asserunt. Effusam illam in describendo loquacitatem, qua ut magno aliquo, varie idem exprimentes, recentiorum poetae haud pauci ²) superbiunt, ab ingenua Graecorum simplicitate quam maxime abhorruisse quis non videt? Rerum naturae vel maiestatem vel amoenitatem singu- laribus decantare carminibus(qualia non nisi evanescente literarum flore exstitisse accepimus) ab illorum natura et indole prorsus alienum fuisse existimandum est, quippe eum omnia ad homines ipsos ac deos referrent.
Laudibus abundant vitae rusticae Romanorum poetae:„Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes.“(Hor. epist. II. 2, 77). Commoda ruri sibi concessa, aöris salubritatem, convictum humanum, libera studia grata celebrant commemoratione ³). Graeci, nihil ultra quaerentes, quid lucelli facerent unice securi, laetabantur iucundissimo montium, silvarum, pratorum adspectu,„sub nutrice puella velut si luderet infans“(Hor. epist. II.
1)„Ueber naive und ſentimentale Dichtung.“ III. p. 642 ed. H. Kurz.
2) Memineris quaeso Jacobi Delille Francogalli, Jacobi Thomson Britanni, nostri Henrici Brockes, qui novem descripsit naturam voluminibus,„doctis Juppiter! et laboriosis.“
3) Catonis, diligentis agricolae, optimi patris familias exemplo vitam laudant rusticam, paucis con- tentam: Virgi lius(Eclogis et Georgicis) Tibullus elegiis plerisque, Propertius(I, 18; II, 15) Ca- tullus(c. 31„Paeninsularum, Sirmio, insularumque ocelle“ c. 44.„O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs*) Martialis(I, 56; III, 58; V, 20); Juvenalis severioris veterum disciplinae acerrimus vindex(III, 223; IV, 166; XI, 65) Cicero de sen. c. 16, inprimis vero Horatius. Cf. Epist. I, 10„Urbis amatorem Fuscum salvere jubemus Ruris amatores“, I. 14.„Villice silvarum et mihi me 2eAaennn agelli“, I. 16
„Ne perconteris fundus meus, optime Quinti“, Satir. II. 6„Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus“, ubi et hi versus pulcherrimi(60— 63): O rus, quando ego te aspiciam, quandoque licebit Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae!“ 3
Secessus aestivi, villae in regione amoena sitae, gratissima otia epistolis Ciceronis dx, 8; XIII,
6; ad Quint, fr. III, 1) ac Plinii minoris(I, 3; I, 9; I, 24; II, 18; IV, 6; V, 6; IX, 7; IX, 36)
praedicantur. 1*


