Aufsatz 
Vestigia poetarum Graecorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Reliquiae enim quae actatem tulerunt perpaucae sunt adeoque mutilae ac laceratae, ut iustius sane, quam Schillerus noster Olympiorum evanuisse queritur gloriam, gravissi- mam illustrium poetarum iacturam deplores. Integra vix duo carmina Sapphonis leguntur, reliqua una nocte premuntur omnia. Non defuerunt quidem viri docti, qui sedulo operam dederunt, ut genuinam versuum qui ad nos pervenerunt formam restituerent. Sed cum in singulari fragmentorum et brevitate et varietate latissimi pateant campi, in quos con- iecturarum libido possit excurrere, haud ita pauci in singulis perscrutandis adeo defixi haeserunt, ut illorum quosin ipso vitae apparatu vita destituit(Sen. de brev. vit. 1) haud dissimiles sint existimandi. Horatianam illamartem fruendi(epist. I. 4, 6) dii illis pariter denegavisse videntur ac veterum grammaticis ipsis, qui nulla fere argumenti ratione habita id tantum spectabant, ut vel exquisitiora quaedam verba vel exempla me- trica notarent atque in commentarios referrent. Ita accidit, ut modo versus pulcherrimos ae bonitate insignes, modo nullius fere pretii frustula,disiecta membra poetae, invenias.

Talis cum Lyricorum sors fuerit, non est certe quod mireris, vel praestantissimos poetas hodie minus notos esse quam Homerum, Sophoclem, Pindarum, Horatium. At vero Horatius ipse, quem nimia, libere dicam, persequimur admiratione, quanti fecerit poetas Graecos, quanto studio imitatus sit ¹), vel leviter in legendo illo versatus quis igno- ret? Quaesitam meritis sumens superbiam, quodprinceps Acolium carmen ad Italos dedu- xerit modos, monumentum aere perennius exegisse se gloriatur(carm. III, 30):

Quod non imber edax, non aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.

Recte ille quidem de se ipso, non falsus profecto vates fuit! Ubi vero exemplaria illa Graeca, jubente Horatio(epist. II, 3, 269) nocturna versanda manu, versanda diurna? Quo aeterna illorum apud posteros fama, quam Graecis Latinus fidicen promisit ac prae- stitit?

Nihil iam relinquitur, nisi ut parvula illa fragmenta a grammaticis nobis servata denuo percenseamus atque in ordinem quendam redigamus. Cum alio certe animo legat gram- maticus, alio poeta vel poetarum amicus, operac sane pretium erit collecta illa denuo excutere atque inde quale fuerit poetarum ingenium constituere. Quod ut efficerem, illa potissimum seligenda putavi, quae et argumento commendarentur et arte essent conspicua. Longe dissentiens a grammaticis illis, qui versiculis temere arreptis antiqua et obsoleta aucupabantur, equidem reiectis subtilioribus quaestionibus ex eadem materia studiis meis apta collegi. Ad ipsos poetas redeundum esse censui, illorum vestigia premenda, ut vere dici possit: de ν½᷑ννςα ϑεοσο!

Universum lyrices orbem amplecti initio constitueram, sed mox, veritus ne iustos fines excedens nimia appetere viderer, in iis carminum reliquiis, quibus naturae amoeni- tates praedicantur, subsistendum esse cognovi, repositis ad tempus illis, quae ad res humanas atque divinas spectant. Nunc vero illam potissimum materiam hoc libello tractandam sumere aptissimum visum est, cum mihi, quod valde laetor, in hac amoenissima regione nuper sedes constituta sit. In delectu ipso faciendo cum singula ad certas quasdam species

1) Severissimam de hac re quaestionem instituit Theodorus Arnold commentationibus scholasticis duabus, Halis Saxonum a. 1855 et 1856.