Aufsatz 
Vestigia poetarum Graecorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Vestigia poetarum Graecorum.

..7 Mdoagdat rird paui zat udregor du⁵ν.

Sappho fr. 32 ed. Bgk.

Praeclare B. G. Niebubrius in praefatione hist. Rom.(p. XVI. ed. a. 1853) philo- logis, qui quidem munere sibi delato religiose fungi velint, hoc esse propositum ait, ut quaecunque veterum populorum ingenia procrearint, ipsi tamquaminternuntii seculorum, studiis indefessis repetant, in lucem proferant, immortalitati tradant. Quid autem est, quod, cum fragmenta ruinae, qua Graecorum lyrica poesis afflicta est, intuemur unice cupimus et optamus? Nonne ardenti commovemur desiderio, clarissimos illos poetas¹), quorum integra carmina nobis invidit aetas, mente et animo ita complectendi, ut illi in ordinem quodammodo redigantur eorum scriptorum, quibuscum tamquam superstitibus hodieque aetatem degere licet, ut vivo illi sanguine repleti corpus et animam denuo recepisse vide- antur? Quodsi ex fragminibus illis accuratius inter se ac cum aliorum carminibus compa- ratis poetarum quae fuerit indoles, quibus virtutibus ars eorum emicuerit, quae summa sint artis praecepta intellectum erit, aliquem certe fructum ad nos inde spero redundaturum.

1) Novem principum lyricorum recensum brevem epigrammate Anthologiae Palatinae(Jacobs. Del. Epigr. IV, 19) habes propositum: Exlayer ir Sr uee Nirdaoos Erres reorrd uμεμααας⁴ꝓνρνν μοωιςσασ 2ιμνππωeꝛοετσ. μρ riοeoeꝛς ε zαl 1Huxos. r durds AAlxader. Taoà d'dd σeσι⁴ἀειων ρςονεενναo Barzudeds. TNe*ν drarbetorrt durfonero νκι⁴α ϑν a⁴⁵ AAvaos iνκάν ALoο*ιιο dtodε⁴ν dr⁴ σν d'oux rdri, an† ιeν, d1l' οασzerae ν Moddauts dexdr¹ Moôda œνad ßεraο. et, tribus quidem omissis, apud Horatium carm. IV, 9: Non, si priores Maeonius tenet Sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves camenae;

Nec si quid olim lusit Anacreon, Delevit aetas; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.*