alios clarissimos viros ibi reperit, cum Timotheo Zeuxins), picto- rem hunc, musicum illum, celeberrimos, poëtam porro Agathonem, virum optimum, nostroque amicissimum. Annos 76 natum, 406
Chr. a canibus regis dilaniatum ferunt. Athenienses, mortem ejus vehementer lugentes, legatos Pellam misere, qui mortuum re- peterent, Archelaus autem, dolore percussus, negavit patriaeque suae honori duxit, tanti viri servare reliquias. Sepultus est, ut Plinius*) narrat, prope Pellam, non procul a duobus rivis conffuen- tibus5).
Quum Aeschylus homines pinxisset majores, quam esse debe- ant, Sophocles, ut esse deberent,— Euripides ita eos finxit, ut re vera sunt. Ita modo reginas producit, immani amore incensas, nil cupientes, nisi scelera; modo reges, rebus adversis obrutos, qui pannis obsiti incederent, mendicorumque ad instar manus porrige- rent. Tales initio picturas homines repudiarunt, sed mox lubenter eas excepere: fato PhaedraeG) sceleratae permoti Athenienses Tele- phi fatum flebant.
3) Zeuxis pictor, de quo Socraticus Xenophon: Propter poëticam quidem Homerum habui in admiratione, propter artem statuariam Polycletum, propter picturam vero Zeuxim. Cf. Xenophon de dictis et factis Socr. lib. I. p. 422. ed. Henr. Steph. Et Cicero de inventione II, 1.§. f. Qui(Zeuxis Heracleotes) tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur.
4) Plinii histor. naturalis XXXI. 2.
5) Athenienses autem cenotaphium ei struxerunt, inseriptum:
Est monumentum Graeccia tota Euripidis, ossa Terra tegit Macedon, hic ubi fata tulit.. Patria Graecia Graeciae Athenae, plurima musas Delectans, ex multis hoc quoque laudis habet.
6) Phaedra, Thesei altera conjux, Hippolytum, illius ex Hippolyte filium vehementissime amavit; quem cum is amorem improbasset, laqueo illa vi- tam finit. Hippolytus a Neptuno, Thesei precibus moto, misere interſicitur. Eih. in Hippolyto. Ovid. Metamorph. Lib. XV. fab. 45.


