Eur p i d e sv.
Natus fuit Euripides a. 480 a. Ch. ipso Salaminiae pugnae die hac in insula. Mnesarchus pater, quare Mnesarchides etiam audit, mater Clito). Non Prodici solum et Anaxagorae²), sed et Socra- tis praeceptis usus, tragoedias componere incepit, cum Sophocle ipso aliisque poëtis saepius pugnavit et nonnunquam vicit. Cum apud exteras quoque nationes auctoritas ejus et gloria vigerent, et Archelaus, Macedoniae rex, eum secum habere vellet, Pellam profectus, ibique regis illius amicitia et benignitate usus est. Et
§. 11. 1) Aristophanes Euripidi objicit, matrem ejus ne olus quidem legi- timum venditasse olim, sed scandicem. Plinius in hist. nat. Plura college-
runt Aristoph. Thesmoph. V, 3903. Plinius hist. nat. L. XXII. c. 22. Va- lerius Maximus III, 4. II.§. 2.
2) Quem summa ornatum fuisse constantia Aelianus var. hist. VIII, f3 et Ci- cero tuscc. quaestt. III, 14.§. 30. tradunt. Nuntiata filii morte, Sciebam, inquit, mortalem me genuisse. Hanc praeceptoris sui constantiam sibi quo- que plane inesse voluit Euripides, moribus asper et ferox, arrogans imo et superbus. Talia et in carminibus passim prae se fert, cum Thesea Pproduceret dicentem: Nam qui haec audita a docto meminissem viro, Futuras mecum commentabar miserias, Aut mortem acerbam, aut exilii moestam fugam, Aut semper aliquam molem meditabar mali, Ut si quae invecta diritas casu foret, Ne me inparatum cura laceraret repens.
Idem in Oreste: Neque tam terribilis ulla fando oratio est, Nec sors, nec ira caelitum invectum malum, Quod non natura humana patiendo efferat.
Cf. Cicero tuscc. quaestt. lib. IV. c. 29.§. 63.


