Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

percussa, sua manu perit. Creon, idem facere conatus, retinetur, luget autem et ſilii et uxoris mortem.

6. Trachiniae. Dejanira, amore mariti Herculis agrantissimo mota, venenatam tunicam, quam a Centauro Nesso donum*¹³) acce- perat, ei quam pestem ipsi pararet, nescivit misit, et Hercu- jes, doloribus saevissimis dilaniatus, perit¹).

7. Philoctetes. Philoctetes*), Herculis quondam amicus et Graecorum, Trojanis bellum inferentium, comes, in insula Chryse a serpente vulneratus et ab illis in insula Lemno solus erat relictus. Arcu et sagittis, dono Herculis morientis, ab Ulysse et Neoptolemo privatur, quia sine his Troja capi non potuit, et tum, Hercule ipso monente, tandem persuadetur, ut, quietem et valetudinem ibi recu- Peraturus, Trojam se portari, vellet.

Legas, juvenis, dramata haec pulcherrima! Excellit enim au- tor eorum clarissimus inter tragdediarum artifices grandiloquentia et verborum copia, majestate et splendore ita, ut tragici cothurni . princeps esse¹) videatur.

13) Cf. Ovid. metamorph. lib. IX. fab. III. et fab. II. in fin.. ultima dicta Re probat, et missa fugientia terga sagitta Trajicit; exstabat ferrum de pectore aduncum. Quod simul evulsum est: sanguis per utrumque foramen Emicuit, mistus Lernaci tabe veneni. Exeipit hunc Nessus. Neque enim moriemur inulti, Secum ait: et calido velamina tincta cruore Dat munus raptae, velut irritamen amoris.

14) In Oeta, Thessaliae monte, rogum exstruxit, igneque combustus est. 15) Plura de eo Homer. Iliad. II, 718 sqq.

16) David Chytraeus regul. studior. p. 205. Martialis Epigr. III, 20. An in cothurnis horridus Sophocleis? 4

7