Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

Multa hic quoque poëta scripsit carmina, nonaginta arbitror; quorum septendecim adhuc supersunt. Longius esset, nomina eo- rum et argumenta tradere. Optimum Medea esse videtur, quae, Jasonis?) uxor, zelotypiae flammis arrepta, liberos et suos et Jasonis occidit: tum Phoenices, fata familiae Oedipi, Jocastae, Eteoclis, Polynicis mortem, Oedipi et Antigonae exilium tractantes. Iphigenia utraque, et Taurica et Aulidensis, melioribus adnumerantur. Narrat flla, Iphigeniam ab Oreste et Pylades) e potestate regis taurici ser- vatam, haec eandem Iphigeniam a Diana morte liberatam. Quae etiam usui scholarum et juvenum animo accomodata sunt.

7) Jason, de quo supra in ſo 1., cum Medea, Acetis Colchiei filia, Corin- thum venerat, ibique, oblitus ſidei et beneficiorum, repudiata ea, Glau- cen, Creontis regis filiam, uxorem ducit. Illa, quasi talis injuria ipsam non offenderet, recens nuptae- vestes artificiosas mittit aureamque coronam. Sed latuit in iis venenum letale et Glauca perit, periculosa enim sunt hostium dona, ut recte ait Sophocles. Creon ceodem veneno extinguitur. Interfectis tum, quos cum Jasone genuerart, liberis, Corintho Athenas fu- git. Eurip. in Medea. Ovid. Metam. VII. fab 20.

8) Orestes, Agamemnonis filius, interfecta matre Clytaemnestra, fugiens gravissimis malis obruitur. Consulit Apollinem, Delphos qui tenuit omni- scius, et is, si e Scythia Dy'ianae simulacrum Athenas ferret, omnibus ipsum liberum fore aerumnis respondet. Cum Pylade igitur, socio et amicissimo et eonstantissimo, amico, quales paucos terra genuit, eo profectus, a pas- toribus scythicis comprehenditur, ut Dianae mactetur. Forte ibi iphigenia, Orestis soror, quam, Aulide servatam, in hanc regionem Diana sustulerat, hujus deae sacris pracfuit. Quae cum agnovisset fratrem, dear simulacro clam surrepto, cum fratre et amico, navi conscensa, in Gracciam au- fugit. Thoas quidem, rex tauricus, fugitivos persequitur, Minerva vero eum prohibet et hilari eventu omnia componit. Eurip. in Iphigen. Taur.

Videas quoque YValer. Max. Lib. IV. Cap. 7.§. 1, ubi et amicitiae ve- nustam invenies descriptionem. Sed ne prolusionis scholasticae modum ex- cedamus, scripto nostro finem hic imponamus. De erratis Pauca sequuntur.

Quamvis menda in typis exscribendis commissa tollere diligenter stu- duimus, nonnulla tamen crrata adhuc inveniuntur propterea, quod hac ex officina liber, typis latinis exseriptus, nondam prodiit et quod typotheta at- que typographus, promti ceterum paratique, linguae latinae parum gnari, liter as quasdam, suo forte loco motas, eo, 4u0 debuerunt, non reposuere, alias vero emendationes, easdemque repetitas, praetermiserunt. Ita factum est,ut literae et notae finales linearum 21 et 22 pag. 3., parique modo li- terae initiales lin. 1 et 2 pag. 4. confusae sint. IIlic cenim pro qu- legen- dum qui, pro millii vero milli-, et hic pro ter legatur per, loco putis autem tutis. Ceterum et pag. 12, lin. 6., ubi de Iliadis argumento verba fiunt, pro occupantibus leg. oppugnantibus, et pag. 19, lin. 9. pro coocta leg. coacta.