Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

expulerunté). Postea fortitudinis gloriam sibi reparaturus, in certa- mine a Callonda quodam occisus periit.

Jamborum ejus, fabularum elegiarumque fragmenta pauca ad- huc exstant.

Poéta egregius quidem nominatur), Vellejus Paterculuss) cum Homero praestantissimum eum appeilat; Lacedaemonii autem) li- bros ejus e civitate sua exportari jusserunt, quod eorum parum ve- recundam ac pudicam lectionem arbitrabantur. Crediderunt enim, plus ea moribus nocere, quam ingeniis prodesse.

§. 6. Alcaeus et Sappho.

Alcaeus, cujus Mitylene in insula Lesbo patria, circa Ol. 44., 602 a. Ch., Sapphus aequalis, fuit. Feroci animo praeditus, et fortis vir in sua republica cognitus¹), contra Melanchrum, Myrsi- lum, Pittacum patriae libertatem defendere studuit, ab KE autem, cum camoenis suis minacibus eum insectaretur ²) expulsus est. Domus ejus referta fuit armis, galeis, gladiis: sed tur Piter aliquando fugiens ab Atheniensibus publice conviciis est cumulatus, armaque ejus in Minervae templo Sigei affixas) sunt. Proprium ille metrum (alcaicum) invenit, multa carmina composuit, odas, hymnos,

6) Plutarch. instt. lacon.

7) Horatius ejus imitator. Cf. Ejusd. epistt. lib. I. ep. XIX. vs. 23 sq. Parios ego primus jambos Ostendi Latio, numeros animosque sequutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.

8) Vellejus Paterculus hist. rom. I. 5.

9) Valerius Maximus VI, 3. extr. 1.

§. 6. 1) Cicero tuscc. quaest. IV, 33. 2) Horat. Od. F, 9. Dayle Dict. T. I. Horat. Od. I. 32. 3) Herodot. V, 95.

1