Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tyrtaeus Atheniensis. Reddamus, duae den eo Pausanias²), Strabos) et Justinus) narrant. Bello cum Messeniis orto, Lacedae- monii de eventu ejus oraculum Delphicum consuluerant. Iussi du- cem ab Atheniensibus petierunt, et hi, in contemtum eorum, Tyr- taeum poëtam, pede claudum, quem ipsi insanum fere putarunt5), misere. Hic vero carminibus suis, virtutis incitamenta et gloriam celebrantibus, ita Spartanos excitavit, ut, non de salule, sed de se. pultura⁵) solliciti, hostem aggressi, ad postremum victoriam repor- tassent. Spartani civitatem?) ei donarunt. Supersunt elegiae tres et ceterarum fragmenta nomnulla. De metro nugatur Ovidius ³).

§. 5.

A r c- h i 1 0 c h u 8. . Archilochus*) Parius circa Ol. 15 29 vixit²). Pater fuit Tele- sicles, mater Empona. Jam puero oraculum ingentem destinavit glo- riam. Fortuna autem adversa odio animum) implevit. Saepius jam et graviter a sorte afflicti mentem Neobule, Lycambis filia, ve- nustate sua*) ceperat. Cum jam, ipsius patrisque favore fr etus, nuptias speraret, aemulum ei quendam, auri cupiditate adducti, praetulerunt. Tum vero poëta furiarum vibravit flagella, tantisque contumeliis antea amatam et domum ejus afflixit, ut sponte mortem oppeterents).

Cetera fortem eum fuisse negant. Ipse in pugna clypeo relicto se vitam servasse cecinit. Lacedaemonii hac re facti certiores, eum

2) Pausanias IV. 15. 3) Strabo VIII. p. 556. 4) Justinus III, 5. 5) Laörtius lib. II.§. 43. 6) Horat. ars poët. 402. sdq. 4 7) Thucydides V, 69. Plato de legg. lib. 1. 8) Ovidius amor. III. 1. 8. §. 5. 1) Herodot. lib. I. cap. 12. 2) Cicero tuscc. quaestt. I, 1.§. 3. Romulo eum regnante, Ol. 3 sdd., vixisse enarrat. 3) Quinctilianus inst. or. X, 1.§. 60. Horat. ars poët. 79. Archilochum proprio rabies armavit jambo. 4) Horat. epod. VI, 13. 5) Suidas in Lycambe.