— 16——
Sylvarumque Deos sacrataque numina Nymphas, Pacis opus, magnos naturae condit in usus. Virgilius imitator: Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. 2. Theogonia, vel de Deorum Dearumque ortu et genere liber, in quo Hesiodus memorat divos divumque parentes. 3. Heraclis clypei descriptio. Serioris aevi. Poëta hic, qui opere saltem suo, quod primo loco nominavimus, et quod sui generis primum ⁴) fuisse dicitur, de aequalibus et po- steris valde meritus est, et qui usque ad magnam senectutem5)
carmina composuit, a viris doctissimis iterum atque iterum lau- datur ⁵).
§. 4. eallinus ert Tyrtaens.
Callinus Ephesius. Quando vixerit, certe edici nequit, videtur autem circa annum septingentesimum a. C. n. flornisse. Quamvis carminum elegicorum nec origo nec autor satis certi*) sint, is ta- men vulgo autor hujus carminum generis nominatur. Apud Sto- baeum fragmentum adhuc elegiae ejus exstat. Eum secutus est
4) Nullus ante eum scriptor de re rustica librum composuerat. Plinius his- tor. natur. XIV, 1. 5) Cicero de sencctute. VII.§. 23. Num— Hesio- dum—— coëgit in suis studiis obmutescere senectus?
6) Cf. Quinctilianus in institutt. oratt. X, 1.§. 52. Vellejus Paterculus hist. rom. I.§. 7.„Hesiodus vir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine carminum memorabilis.“ Cicero Leptam juniorem, ut ediscat Hesiodum, admonet, habeatque in ore
—— virtutis sudorem— Epistt. ad div. VI, 18. 4. 4. 1) Horat. ars poët. 77. 73.
Quis tamen exiguos elegos emiserit autor,
Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.
1


