Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

.

ritu inflari. Ita priscis populis in more positum fuit, leges civita- tum, vitae praecepta resque gestas carminibus aequalibus et poste- ris tradere ²³).

§. 2.

Homer us. Homerum, de cujus) stirpe septem oppida certant,

Smyrna, Rhodus, Colophon, Salamis, Chius, Argos, Athenae, circa annum ante Christum millesimum vixisse vulgo narrant. Coe- cus quidem fuisse fertur, at ejus picturam, non poësin, videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formae, quae pugna, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipſe non videret, nos, ut videremus, effecerit²)? Opera ejus, quae adhuc supersunts), et Ilias potissimum cum Odyssea poëtam ipsum fuisse nobilissimum), egregium, summa laude dignum, satis devlarant. Cecinit ille

Pelidae stomachum, cedere nescii,

23) Iloratii ars poët. 396. Jo. Franc. Grandisius in dissertat. de origine ac progressu poëseos hebraicac, graccae, romanae et gallicae. Isaacus Vos- sius de poëmatum cantu et viribus rhythmi. Oxon. 1673.

§. 2. 1) Cicero pro Archia poëtà Cap. 8.§. 18. Homerum Colophonii civem esse dicunt suum: Chii suum vindicant; Salaminii repetunt; Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt; permulti alii praeterea pugnant inter se atquc contendunt. Aul. Gellius noct. att. L. IlI. c. 11. Homerus omnibhus pari modo temporibus coleber fuit. Meminerunt ejus et carminum ipsius scriptores praestantissimi. Horat. 04d. I, 6. 8. 10. 15. II, 4. 9. etc. Plinius passim in epistolis, aliique multi.

2) Cicero ita loquitur Tusculan. Quaestt. V. c. 39.§. 114. quod dictum pro omni laude supra posuimus. 3) Composuit quoque carmina, quorum

nullae sunt reliquiae, cf. Herod. lib. IV. c. 32. 4) Ita aestimatum, ut illustrissimum quemque Homerum appellarent, v. c. Cicero Tusc. Quaest. I. c. 32.§. 79.Plato Homerus philosophorum.

02

82