10
cherrima inveniuntur, v. c. de somno, vss. 1004. sqq., suaviora versibus imitatoris Valerii Flacci, canentis:
Quae freta saepe tuo(somni) domui, quae nubila cornu, Fulminaque, et toto quidquid micat aethiere: sed nunc, Nunc, age, major ades, fratri simillime leto! 2) Hymni 86, Musaeo dedicati. Carmina solemnia. Sed et ea serioris aevi, quamvis Argonauticis vetustiora, esse videntur. 3) Lithica, de lapidum quorundam viribus. Ex quarto p. C. n. seculo. Et de Musaeo certi nihil notum est. Majores ejus Thraces, ipsum vero pater Antiphemus ex Hellene Athenis accepisse dicitur. Multa ei veteres carmina adscripseruut, ejusque sub nomine carmen
eroticum, Hero et Leander, exstat, cujus fortasse quinti p. C. n. seculi Grammaticus illius nominis est autor.
⸗
Nolite mirari, autores antiquissimos poëtas2°) fuisse. Carmina a vetustissimis inde temporibus homines in deliciis habuere:), et a summis viris eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina, et praeceptis, et arte constare, poëtam natura ipsa valere**²) et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spi-
20) De poési cf. libellus noster„Disciplinae artesque praestantissimae“ Cap. Il.§. 9. 1. et de vetere poësi in specie Cap. III.§. 4.
21) Saxa et solitudines voci respondent; bestiae saepe immanes cantu ſlectun- tur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poëtarum voce mo- veamur? Cicero pro Anchia c. 8. Rudem esse omnino in nostris poòëtis aut inertissimae segnitiae est, aut fastidii delicatissimi. Id. de fin. I. c. 2. Nihil tam cognatum mentibus nostris, quam numeri atque voces, quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam deducimur. Id. de oratore lib. I. c. 3. 3
22) Cicero pro Archia c. 8. Aristoteles probl. XVII. Sect. 19. Strabo Geogr. I. I. Lactantius institutt. divin. L. VII. c. 22.


