Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Et cursus duplices per mare Ulyssei, Fortem Merionen, et ope Palladis Tydiden superis parem; et ita cecinit, ut quem anteponam illi, nullum, quem comparem, neminem inveniam.

Graecis Trojam occupantibus5) Achilles ob acceptam ab Aga- memnone injuriam iratus exercitum reliquit. T hetis, quae Jovem, Deorum hominumque parentem, servarat,

Cuando illum reliqui Di convincire volebant,

Juno Neptunusque simul, Pallasque Minervas), filii memor injuriae rogat, ut Trojanis tribuat victoriam, et is, cui pavide?) omnes obediunt, precibuss) ammit*). Graeci quidem,

5) Ob raptam Helenam cf. Iliad. II. 177. 356. III. 48.Insigni ea pulchritu- dine praedita fuit, qua in tota rerum natura nihil erat augustius, nihil preciosius, nihil divinius. Isocratis laus Helenae. Ipsa vero et minus pulchra esse maluisset, dicit enim in Euripidis Helena: Ceterae enim propter pulchritudinem ſelices sunt Mulieres, nos haec ipsa perdidit. Venus et raptae Helenae et belli causa nominatur, nam Fraudolenta, cruenta Venus Graeeis attulit Mortem et Trojanis. Euripid. in Helena. . 6) Iliad. I. 399. 400.

7) Horruerunt omnes omnipotentem, qui ira correptus, nec uxori pepercit, (Jamne, inquit, fugit, quando ex alto suspensa trahcbas Incudes pedibus pendentes, vincula palmis Aurea et haerebas sublimis in aethere et altis Nimbis, et magnum fugere Di per Olympum? Iliad. XV, 18 sqq.) nec filio Vulcano, quem e coelo dejecit. Is vero Decidit in Lemnum et pauxillum animae retinebat. Iliad. I. 592. Fra- trem negligit Qui tenet aedes Horrendas, tetras, Di quas odere perennes. Iliad. XX, 65. 8) Iliad. I. 508. 9) Iliad. I, 526 sqdq.