Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

et antiqui et nostri temporis nobis obtulit, collegissemus; praemio- que nobis maximo erit, si nonnulli modo adolescentes hisce pagel- lis ad studium diligentius excitantur. Viros autem doctos rogamus, ut in judicando hoc libello indulgentia utantur, quia, paucis tan- tum doctrinae praesidiis instructi, loci temporisque angustiis in- clusi, multis aliis laboribus occupati, fortuna, quae a tenera inde aetate acriter nos vexavit, gravi afflicti, dolori vix resistentes, quae sequuntin, conscripsimus. Sed in magnis jam voluisse sat est.

Occasione data, continuatio hujusce libelli sequetur.

Graccorum autores praecipui.

§. 1.

Orpheus et Musaeus.

Orphea poëtam quinquaginta fere annos ante bellum trojanum vixisse¹), pauci tantum sunt, qui negent. Oeagri et musae Callio- pes filius*) fuisse traditur et ex Thraciae*) urbe Libethra ortum Suidas narrat. Thraces, populares et aequales, mores sanoss) pro- bosque, deorum⁴), et praesertim Bacchi, cultum docuisse videtur. Sed, quae divino huic vati, qui

1) Cicero quidem de natura deorum I, 38.Orpheum, inquit, poëtam Aris- toteles docuit nunquam fuisse sed haec, putamus, de carminibus tantum suppositis vatis illius interpretanda sunt.*)Orph. argonautic. vss 77. 1376.

2) Ovid. Metamorph. Lib. XI. Fab. I. vs. 2. Threicius vates. Lib. X. fab. 2. Rhodopeius. Horat. Od. I, 24, 13.

3) Horat. ars poët. vs. 391. sqq.

Silvestres homines sacer, interpresque Deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus: Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.

4) Idem ibid. vs. 391. interpres Deorum, idem 396. sq.

Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis.