— 6—
fonte hoc doctrinae, artium, humanitatis, discat a tenera inde aetate, nam ²⁰) Fingit equum tenera docilem cervice magister Ire viam, quam monstret eques,——
cognoscat ex iis virtutes, quibus homo exornatur, mores, qui vim ²¹) promovent insitam, pectora roborant, quibus feri*²) mitescunt, suos reddat hos mores, eradat²³) cupidinis pravi elementa! Quae cum ita sint, cognitio vitae publicae et privatae autorum veteris memo- riae celebrium juventuti, doctrinae studiis deditae, usui tantum esse potest, cum partim industria illorum doceat, vel naturae im- pedimenta diligentia superari*¹), partim perversum sit, quorum scriptis operam navant, eorum nec vitae res gravissimas, nec tem- pus, quando floruerint, cognovisse. Quamvis viri, doctrina et inge- nio satis ornati, jam conscribendae autorum notitiae vacarunt, nos tamen non fefellit, juvenes, literarum studiosos, huic disciplinae eam, qua digua esset, operam minime navare. Quare laborem frustra suscepisse non putamus, cum ea, quae usus classicorum² ³)
20) Horat. Epistt. I, 2, 64. Ibidem vs. 69. „Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu“. 21) Horat. Odar. libr. IV, 4. 22) Idem Epist. I, 1, 39. Nemo adeo ferus, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem. Cf. Plin. epistt. IV, 4. 23) Idem 04. III, 24. Et in arte poëtica vs. 330 sqq. —— At haec animus aerugo et cura poculi Quum semel imbuecrit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro, et levi servanda cypresso? 24) Cicero de Oratore I, 61. Quid exempla efliciant, nos in ephemerid. Germ. univers. a. 1822. exposuimus.. 25) Plurima nos Ciceroni, e cujus scriptis doetrinam nostram, qualemcunque, otii oblectationem, dolorum medicinam(acadd. quaestt. lib. I. c. 13.) pe- tivimus, et in hoc libello conscribendo debere, grata mente proſitemur.


