Aufsatz 
Autorum antiquitatis illustrium et classicorum vitae : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3 5

ommesque populi testes sunt! Et profecto, neque praestantia li- brorum, quos a graecis et romanis autoribus classicis compositos acce- pimus, neque utilitas negari potest. Nulla enim scientia*°) ſine eo- rum adminiculo absolute addisci potest, quum iidem illi praestan- tissime de artibus, quae ad humanitatem pertinent, et cognatione quadam inter se cohaerent**), ommibus scripserint. Cognitio deinde literarum, cum magnum studium multamque operam in res obscu- ras atque difficiles conferamus¹ ²), ingenium nostrum acuit, oratio- nem quasi colorat ¹³), metum*¹⁴) pellit, animum relaxat¹). Haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res or- nant, adversis perfugium ac solatium praebent*), delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur; iis et fortunae gravissimo percussi vulnere*) dolorem suum leva- runt ¹). IIlorum igitur juvenis scripta*) legat, discat haurire ex

10) Maresius lib. II, ep. 8., et in Posselii Calligr. ep. dedicat. Qui non graeca simul junxit documenta latinis, Hic vere docti nomen habere nequit.

11) Cicer. pro Archia poëta c. 1.§. 2. 12) Idem de offic. lib. I. cap. 6.

13) Id. de oratore lib. II. c. 14. 14) Id. de finibus I. I. c. 19.

15) Id. pro Archia c. 6.§. 12. Virgilius ecl. V. vs. 45 fqg.

Tale tuum carmen nobis, divine Poëta, Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restringere rivo.

16) Cicero pro Archia cap. 7.§. 16. et Plinius lib. VIII. epist. 19., ubi legi- tur:Et gaudium mihi, et folatium in literis; nihilque tam laetum, quod his lactius; nihil tam triste, quod non per has sit minus triste. I4. III, 6.

17) Cic. academ. quaestt. I. I. c. 3. 18) Id. de finibus II. e. 19.

19) Eis certe exceptis, quae juvenili animo minime apta in nonnullis passim occurrunt. Audiamus de hac re Quinctilianum in institutionibus oratoriis lib. I. c. VIII.§. 4.Cetera admonitione magna egant: in primis, ut tene- rae mentes non modo, quae diserta, sed vel magis, quae honesta sunt, dis- cant. Partes igitur operis elegeris, nam et Graeci licenter multa, et Horatium in quibusdam nolim interpretari. Idem I. c. V.§. 18.