4— ter tulisse*), eos militiae suae viaticum, institutionem bellicae vir-
putis, pretiosissimum humani ingenii nominasse monumentum, et Achillem) felicem, quod tantum virtutis ſuae praeconem invenisset?
Illi sane haec carmina virtutis incitamentum maximum fuere, et ille prae ceteris versus), qui boni imperatoris fortisque militis lau- des Agamemnoni impertit. Cuinam traditum non est, Augustum ce- leberrimos sui temporis scriptores atque poëtas, Horatium) Virgili. umqueb), coluisse? Antoninos literarum studio claruisse? Carolum) magnum, qui toties cum hoste conflixit, tot bella gessit, tot et tan- tos populos in potestatem ſuam redegit, tot reportavit victorias, sci- entiis proferendis summa opera adſuisse? Iam vero, Principibus no- strae aetatis, musarum et literarum clementissimis pariter ac indul- gentissimis patronis, quae par potest oratio inveniri? Studii hujus, quo gloriam Sibi aeternam parant patriae Parentes, omnes nationes,
4) Plutarch. de fort. Alev. I, 4.
5) Cicero pro Archia poëta Cap. 10.§. 24.„Atque is(Alexander) tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisset, o fortunate, inquit, adoles- cens, qui tuae virtutis Homeeum praeconem inveneris. Et vere. Nam nisi
Ilias illa extitisset, idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen ctiam obruisset.“
6) Ilias III, 179. 7) Qui in carminibus suis passim eum celebrat. Cf. Od. IV, 5. Epistt. II, 1. etc. 8) Videas eundem Horatium in Epist. II, 1. vs. 245— 247. „At neque dedecorant tua(Augusti) de se judicia, atque Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae.“ Porro Virgilium in Aeneid. lib. VI. vs. 792 sqq. „Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus: aurea condet Saecula qui rursus Latio lib. VIII, vs. 678 sqq. etc. 9) Roiteck. hist. univers. ed. 5. Tom, V. pag. 564.


