L Poëtae, cognoscenda historia, omnium bonarum artium scriptores atque doctores et legendi, et pervolutandi, et exercitatio- nis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi, refel- lendi; disputandumque de omni re in contrarias partes, et quidquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum.“ Ita Cicero*) et cum illo omnes nostrae memoriae viri doctissimi. Et quis est tam humanitatis plane expers, qui autorum, classici?²) qui nominantur, ſcripta maximi habenda esse neget, cum in iis momu- menta) exstent justitiae incorruptae, pietatis sanctissimae, clemen- tige magniſicae, amicitiae generosae, quin virtutum, excepta nulla, omnium? Nonne summi viri, reges, et domi et militiae celeberrimi, autorum classicorum studio gloriae magnam partem debuerunt? An quisquam ignorat, Alexandrum magnum Homeri libros secum sem-
1) de Oratore Lib. I. cap. 34.§. 158.
2) Servius, fextus rex Romancrum, census causa cives Romanos in sex classes(Livius hist. I, 43.) defcripferat. Cives primae classis ob divitia- rum praestantiam henolis ceusa classici prae ccteris dicebantur. Quare etiam praestantissimi autores hoc nemine gaudent, qui eximio ingenii acu- mine exornati stilo quoque faceto, sublimi, optimo utuntur.— Videatur Gellius noct. att. lib. VII. cap. 13.„Classici dicebantur non omnes, qu- in classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui C et XXV millii bus aeris ampliusve censi erant.“
3) Cf. libellum nostrum„Disciplinae artesque praestantissimacte. Giessae.
1823. 8. Cap. f.§. 4. 1


