Atticum familiarissimum suum scribit pontifices, ad quos causa reiecta esset, decrevisse ita: Si neque populi iussu neque plebiscito, is qui dedicasse diceret, nominatim ei rei praefectus esset, neque populi iussu aut plebiscito id facere iussus esset, videri posse sine religione eam partem areae Marco Tullio restitui.
Neque his ab verbis abhorrent ea, quae continentur orat. de dom.§§ 127— 129. Nam illo quoque loco iudicat orator, quam non legitimam Clodius illis temporibus consecrationem fecerit, cum a populo ita agere iussus non sit. Accusat autem inimicissimum suum laesae religionis hisce verbis:„Quis eras tu, qui dedicabas? Quo iure? qua lege? qua potestate? ubi te isti rei populus Romanus praefecerat?
Sunt igitur hae res, quas Cicero in Clodio reprehendit:
Primum Clodium hominem perditissimum tali honore minime dignum putari debuisse,
deinde defuisse ei consecrandi ius ac neglecta esse ab eo in religione certa legis Papiriae praecepta,
tum caruisse eum, cum legem de exsilio Ciceronis ferret, ea potestate consecrandi, quam populus Romanus nominatim ad consecraturum deferre soleret.
His igitur ex rebus colligi licet Clodium legem tribuniciam veterem, quae vetabat iniussu plebis quidquam consecrari velut aedes, terram, aram, consulto neglexisse.
Praeterea idem Papirius rogaverat, ut non nisi condemnatorum civium domicilia aut possessiones consecrarentur neque ea iniussu populi. Quod cum non cadat in ipsum, orator Clodio crimini dat, quod lege et iure publico laeso in bona hominis privati statuerit. In hac autem causa cardo totius quaestionis de vocabulo consecrandi vertitur. Nam non solum fuerat Clodii publice profiteri in dedicando se iussu populi agere sed, id quod gravissimum erat, verbis expressis in legem suam recipere debuit, sibi a populo datam esse potestatem consecrandi, qua re sola dedicandi actio fieret legitima. Itaque Cicero in extremo loco laudato valde invehitur in Clodium atque incensus dolore exclamat: Unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege: si illa lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuae.
Ad firmandam argumentationem, qua non omnia hac in causa sollemnibus verbis, veteribus et priscis institutis acta esse dicit, idem Lange in libro suo pag. 318 affert eiusdem orationis §§ 106— 110. Sed cum equidem cum eo non consentiam atque ea, quae his paragraphis continentur, a loco, quem supra commemoravimus, abhorrere putem, perscrutari mihi liceat, qui sit loco laudato cursus rerum, quibusque argumentis orator maximam vim tribuat. Cicero Clodium ab incusationibus se defendentem ibi facit. Interrogatus, qualis fuerit consecratio eius, hominis nimirum tam religiosi, respondet: Tuleram, ut mihi liceret. Quae verba, quibus Clodium legis praecepta secutum esse i. e. a populo iussum Ciceronis domum consecrasse apparet, Cicero neque refutat nequè rogationem eiusmodi a Clodio esse latam negat, sed satis habet iudicare rogationem recte ferri non potuisse, cum ille ut homo impius et sceleratus dignus non esset, qui rem religiosam susciperet(§ 106). Huec spectant verba: Quid? non exceperas, ut si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? ¹³) Alia vero argumenta, cur illa actio legitima haberi non possit, a Cicerone non afferuntur. Ne una quidem voce ibi significatur legem Clodiam pro lege non valere parte gravissima dedicationis omissa. Itaque verbis, quae sequuntur, id unum cohortatur pontifices, quantae perniciei civitati sit, si uniuscuiusque sedes, arae, foci, dei, penates subiecti sint libidini tribuniciae. Etiam uberius dicit hac de religione per nefas esse factum proxima paragrapho(§ 107), quod Clodius, deorum contemptor,
13) Sequimur Klotzii lectionem, quae ex paucis, quae exstant, optima esse videtur.


