Aufsatz 
De consecratione domus Ciceronianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

illi sacro praeesset atque is interpretaretur, quae esset voluntas deorum immortalium, qui omnem pietatem deorum exuisset. Cf. Ciceronis verba: Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari, quae voluntas deorum im- mortalium esse videatur: nec est ulla erga deos pietas, nisi honesta de numine eorum ac mente opinio, cum expeti nihil ab iis, quod sit iniustum aut in- honestum arbitrere. Atque tantum abest, ut Cicero neget religionem inssu populi factam esse, ut id ipsum ibidem his verbis concedat: Hominem invenire ista labes tum, cum omnia tenebat, neminem potuit, cui meas aedes addiceret, cui traderet, cui donaret: ipse cum loci illius, cum aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam una iusta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset. ¹⁴) Cicero igitur, quamvis doleat, quod per unum hominem factum sit latrocinium nefarium domusque a contaminata cruentaque manu diruta atque eversa sit, tamen nusquam in ea quidem parte orationis gravissimis illis verbis iniussu populi utitur ad condemnandam consecrationem.

Quodsi utrumque locum orationis de domo§§ 106110 et§§ 127 129 comparamus, quicunque hac de causa libere et integre iudicabit, confitebitur Langeum non vidisse, quantopere argumenta, quae de consecratione domus sive iussu sive iniussu populi facta affert, inter se repugnent.

Quae cum ita sint, opus erit demonstrare, quo modo fieri potuerit, ut tam diversa in unam eandemque orationem reciperentur, et qua ratione res inter se discrepantes dissolvi possint.

Ac primum quidem id recte statuere mihi videor Ciceronem orationem illam de domo non ita habuisse, ut hodie eam legimus. Nam quis credat res tantopere secum repugnantes easque ad argumentandum gravissimas mentes eorum, qui audirent, fugisse? Verisimile igitur est Ciceronem iam exsulem magnam partem orationis composuisse arbitratum Clodium in consecranda domo lege quidem egisse sed non honeste. Hac enim ratione intellegitur, cur orator in priore parte accusationis nihil aliud nisi acerrima convicia in Clodium conferat, populi vero nullam mentionem faciat, qui, si religio ei laesa videretur, sine dubio in eandem accusationem cecidisset. Paullo post reversus circiter inter a. d. IV. Id. Sept. et a. d. VII Kal. Octobr. Cicero, cum repperisset inimicissimum in dedicatione illa prorsus neglexisse legem Papiriam, ad collegium pontificum in causa sua altero argumentandi genere usus est, quod continetur§§ 127 sqq., qua re animos iudicum sibi facile conciliavit. Quo facto ne quis alius diutius de iniuriis a Clodio Ciceroni illatis celaretur, orator nihil antiquius habuit, quam ut illa oratio quam primum proferretur in vulgus cf. ep. ad Att. IV, 2.

Fortasse ita factum est, ut usque ad hunc diem utrumque genus argumentandi contra Clodium in oratione de domo habita inveniatur.

14) Eandem sententiam exhibent, verba, quibus Cicero initio capitis 42§ 109 pontifices de furore Clodii admonet: Quo maxgis est furor istius ab auribus vestris repellendus, qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit sed etiam ipsius religionis nomine evertit. Quae verba non aliter nisi ita intellegi possunt, Clodium alteram quidem dedicationis condicionem praestitisse i. e. populi iussu rem suscepisse sed alteram partem religionis laesisse.