— 36—
sive consulem sive praetorem, lege peragebatur, plerumque per alterum consulem; saepe consules inter se sortiti sunt, uter dedicaret. Paullo autem post in usum venit,*) ut templa, quae publice aedificata erant, dedicare etiam inferiores magistratus iuberentur; diiudicabat autem senatus vel tribunorum collegium, utrius magistratus, maioris an minoris, praecipuum esset ius dedicandi. Novissimis vero temporibus populus ad id ipsum rogante senatu proprium magistratum creare consueverat duumviros aedi dedicandae cf. Liv. 2, 42, 5; 6, 5, 8; 34, 53, 4; 10, 46, 7; 23, 10, 30. Et persaepe ad id munus faciendum eos ipsos commendabat vel filios eorum, qui aliquod templum voverant, sed per se ipsi dedicare non poterant, quod magistratum ea re dignum, consulatum vel censuram, non administrabant. Akamen nomina eorum templis inscripta ad memoriam posteritatis propagabantur.
Ea cum actione coniuncta erat consecratio. Haec erat pontificum, apud quos esset cognitio, quae res essent sacrae quaeque profanae. Itaque, priusquam ad senatum vel postea ad populum referretur de re consecranda, illi disceptabant, utrum dedicatio recte fieri posset necne.*) Neque tamen quaelibet res, sive populi sive privati erat, nisi ex populi auctoritate dedicari potuit. Qua de causa, quaecunque res consecrata erat iniussu populi, religione carebat atque profana existimabatur, etiamsi consecratio pristino domino neque inscio neque invito facta erat. ²) Ita enim praecipiebat lex tribunicia illa a. Q. Papirio rogata, quae prohibebat, ne nimium agri publici sacris faciendis attribueretur neve nimiae pecuniae ad templum tuendum et conservandum ex aerario sumerentur. ¹¹⁰) Praeterea erat pontificum legem dedicationis vel templi, quae vocatur, conscribere, quotiens sive templum sive alia res dedicabatur. Qua lege constitutum erat, qui essent fines loci consecrati, quaeque iura; quo modo vectigalia administrarentur quique ritus in sacrificando valerent. Denique magistratus dedicaturi iussu conveniebat totum collegium ad dedicationem sanciendam. Pontifex maximus autem vel unus ex ceteris pontificibus, qui eius locum tenebat, capite velato sollemnia verba dedicationis dictabat lingua non haesitans, dum novi templi postem manu tenet. ¹¹) Cic. de dom. 45, 117; 47, 124; 55, 140. Cuius exemplum magistratus sequebatur verbis manuque. ¹²) Haec igitur erat ratio rei alicuius dedicandae aut consecrandae.
3.
Quibus rebus cognitis redeamus ad orationem Ciceronis de domo habitam, qua cum haec duo, dedicatio et consecratio, tum id quod lex Papiria postulabat, illustrantur.
Lange, vir doctissimus, qui subtiliter in rebus antiquitatis versatus est, in eo libro, qui inscribitur Röm. Staatsalterth. III pag. 317 sq., hac de causa ingeniose atque erudite disputavit. Ciceronis orationem bonum habuisse eventum docet, cum id, quod vellet, orator assecutus sit. Nam pontifices quoque, cum pro comperto haberent consecrationem eius domus iniussu populi à 2 Clodio peractam esse, in Ciceronis gratiam iudicasse. Et hoc iudicio valde gavisus Cicero ad
7) cr. Mommsen Röm. Staatsr. II. pag. 602 sdd.
8) Testimonio Gaii 2, 5 Instit. comm. II, 1§ 8. Sacrae res sunt, quae rite et per pontifices deo con- secratae sunt.
9) Marcian. Dig. 1, 8, 6, 3 sacrae res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non private; si quis ergo privatim sibi sacrum constituerit, sacrum non est sed profanum.
10) Praeterea lex a. u. c. 450 lata postulavit, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret cf. Liv. 9, 46.
11) Cf. Marquardt-Wissowa III, pag. 269 sqd.
12) Itaque, cum uterque magistratus eodem carmine dedicationem peragat, vocabulum dedicandi ab utroque usurpatur.


