Aufsatz 
De consecratione domus Ciceronianae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

diligentiam adhibere permultum interesset, ne in suspicionem venirent se hominis gratia sententias tulisse, satis prudenter fecerant, quod legem Papiriam attulerant pro testimonio id quod Cicero quoque de dom. 48, 53 fecerat. lam vero paucis contemplemur, quale sit in oratione de domo genus argumentandi, quaeque lex Papiria de dedicatione iuste facienda postulaverit. Ac primum quidem Cicero summis laudibus effert illa a maioribus sapienter instituta, ex quibus ad civitatem religionemque tuendam magnus numerus eorum, qui in senatum legerentur, essent pontifices, quare fieri, ut eidem et summae rei publicae praeessent et religiones interpretarentur. Quorum aequitate confisum se crimina a Clodio sibi illata, quod salutem civium parum servavisset, refutaturum atque rescissurum esse dicit.) Deinde demonstrat omnino contra leges esse factum, ut in exsilium mitteretur. Neque enim quemquam nisi ex iudicio et senatu populoque assentiente e patria pelli posse. Praeterea negat, quod fecerit Clodius, qui tribuni plebis munere non iure functus sit, cum adoptio eius per Fonteium contra leges peracta sit, neque in praesentia patricius sit, id pro lege valere. Tum legem Clodiam de aquae et ignis interdictione latam, cum nec certis regulis conscripta neque fundamentis firmis, sed vi et vanitate ac tumore nixa sit, ab omnibus fere patribus esse impugnatam exponit. Postremo se consulem de republica semper optime meritum non modo nihil commisisse, quod exsilio dignum esset, sed civitatem illis temporibus maximis liberavisse periculis; ne unum quidem iudicem se domo eiecisse neque id fieri potuisse, cum nemo civis Romanus amitteret civitatem vel libertatem, nisi ipse concessisset, cf. de dom. 29, 78; 30, 80. Summam autem gravitatem maximam- que copiam argumentorum confert Cicero in alteram orationis partem, qua demonstrare studet con- secrationem domus suae a Clodio non rite esse factam, cum ille legum rogator laesae religionis accusatus certe deis invitis egerit. Multo maiorem culpam hominem illum in se contulisse, cum Libertatis deae numine abusus aream ipsius porticumque Catuli sibi vindicaverit non ad deam honorandam sed ad suum ipsius usum. Et, id quod sit gravissimum, respuendam fuisse illam actionem a collegio pontificum docet, quod iniussu populi facta esset, cum Q. Papirii tribuni plebis lex vetus quemquam aram, aedem, terram consecrare vetet populo non consentiente, cf. de dom. 49, 127. Quanta fuerit ad id tempus vis illius legis, Cicero inde cognosci posse docet, quod C. Cassio censori et Liciniae virgini a pontifice denegatae sint dedicationes, cum populus non iusserit. Huc accedere, ut Clodii dedicatio iusta ratione atque iis verbis sollemnibus careat, quibus in re tam sacra debuerit uti. Clodium vero nec consuluisse pontifices de re consecranda nec rettulisse ad eos religionem. Videmus igitur oratorem in causa sua plurimum ponderis tribuere religioni neglectae. Quam- obrem non alienum hoc loco esse puto plura de illis caerimoniis disputare.

2.

Iam antiquissimis temporibus liberae rei publicae Romanorum ager publicus itemque privatus in possessionem alicuius dei attribui consentiente populo solebat. Talis autem donatio boni, ut ita dicam, continebatur his duabus religionibus inter se arte iunctis: dedicatione et consecratione.)

Atque illo quidem officio sacro utebatur is, qui pro civitate rem peragere iussus erat i. e. qui aedem, terram, aram vel signum sacris quibusdam dedicabat, hanc autem caerimoniam i. e. consecrationem is praestabat, qui loco dei cuiusdam donum recipiebat atque sacrum i. e. dei esse iudicabat. Qua ratione aliquam rem voveri oporteret, legibus Romanorum accurate erat praescriptum. Ex antiquissimis temporibus dedicatio per summos magistratus, sive dictatorem

5) Inprimis crimini dedit Ciceroni Clodius, quod illius opera potestas rei frumentariae data esset Pompeio. 6) Cf. Marquardt-Wissowa, Röm. Staatsverw. III, 269.