— 4—
patribus atque equitibus faverent Ciceroni, adduci potuerunt, ut eius precibus obsequerentur. Ita factum est, ut Cicero postridie eius diei, quo plebiscito iussus Minervae, custodi urbis, in Capitolio signum dedicaverat, metu perterritus urbe discederet, circiter medio mense Martio a. u. c. 696 — inter Nonas et Idus—, paullo priusquam lex Clodia accepta est. Quo facto eodem die domum Ciceronis exsulantis in Palatio sitam a pedisequis Clodii incensam villasque eius direptas esse constat.
Sed cum Cicero sua sponte in exsilium se contulisset nec die dicta nec multa irrogata, Clodius, quod prioris rogationis consilium fuisset, nova rogatione ad plebem lata declaravit, cf. ad Att. III, 2, III, 4, ut inimico exsilium redderet legitimum eumque reditu, quam maxime posset, prohiberet. Atque lex Clodia de exsilio Ciceronis primum constituit, ut M. Tullio aqua et igni interdictum esset, quod M. Tullius falso senatus consulto relato cives sine iudicio necasset cf. de dom. 18, 47; 19, 50; deinde ut eius domus bonaque publicarentur et ipse a certa die Roma abesset quadringenta milia. Neque vero hoc ei satis fuit; nam quo magis ulcisceretur adversarium eiusque et vires frangeret et auctoritatem in perpetuum debilitaret, tulit nullo resistente, ut Ciceronis domus, quam non multo post Catilinae coniurationem oppressam a Crasso homine ditissimo redemerat permagno pretio, funditus everteretur areaque eius consecraretur, ne quando restitui posset. Empta enim ea domo pluri- morum ac nobilium maxime animos Cicero offenderat, qui homini novo propter hanc aedium luxuriam multum invidebant. Qua re fieri non potuib, quin Clodius ille homo fallacissimus ac deterrimus, ut appellat orator, hanc quoque rogationem perferret. Practerea etiam Tusculana et Formiana villae dirutae deisque addictae sunt ³), quarum ex fundamentis Libertatis deae templum exstructum est. Reliqua autem pars areae assignata est Clodio ad domum iuxta Ciceronis sitam amplificandam cf. de dom. 44, 116. Quamquam iam inde a mense Maio eiusdem anni in senatu Ciceronis amici maximam operam impenderant ad eum revocandum, tamen proximo demum anno a. u. c. 697 P. Cornelio Lentulo et Q. Caecilio Metello consulibus non sine summa contentione Pompei, qui ab illo tribuno plebis tum dissidebat, reduci atque in pristinum locum gratiae atque honoris restitui potuit. Nihilominus autem Cicero persuasum habuit, fore ut auctoritas sua ac dignitas non prius restituerentur, quam maculae illae, quibus adversarius consulatus sui splendorem aspersisset, deletae essent. Itaque, simulac Romam advenit prid. Non. Sept., id unum contendit, ut domus Palatina sibi restitueretur. Quoquo modo potuit, Clodius eum impugnavit atque iam multo ante, ne area redderetur, interdixerat, quae lege, quam supra commemoravimus, a L. Pinario Natta pontifice consecrata ac fano in ea exstructo Libertati dedicata esset. Sperabat autem nonnullos optimates Ciceroni, quod a partibus Pompei staret, offensos sententias contra eum esse dicturos. Verum tamen haec spes Clodium fefellit. Nam cum Cicero eodem mense senatum adiisset, ut eius ex auctoritate consecratio domus tolleretur, M. Bibuli consilio senatus, sive quod se ipse his ex diffi- cultatibus expedire volebat, sive quod arbitrabatur apud se non esse hac de re iudicium, illam causam reiecit ad collegium pontificum, ne quis unquam in Ciceronis aedibus aliquid religionis residere diceret cf. de dom. 26, 69. ⁴) Itaque pridie Kalendas Octobres eiusdem anni Cicero orationem de domo sua habuit ad pontifices, cuius in epistula ad Atticum data IV, 2 mentionem facit summo gaudio affectus, quod vi verborum animos iudicum sibi conciliavisset. Et assecutus est orator id, quod petivit, cum omnia ei sine ulla religione postea restituerentur ceteraque detrimenta magnis pecuniis compensarentur. Pontifices autem, quorum in causa diiudicanda quam maximam cautionem ac
3) Romae enim, quicunque dominationis superbiae ac saevitiae damnatus erat, eius domus everti atque con- secrari solebat.
4) Cf. Lange, Röm. Alterth. III, p. 317.


