De consecratione domus Ciceronianae.
Scripsit L. Schaum.
Omnes fere M. T. Ciceronis orationes non ita esse habitas, ut ad nostram aetatem per- venerint, sed posteriore cura retractatas multisque dicendi floribus ab oratore ornatas esse nemo est, quin sciat.
Cuius rei nullum invenitur exemplum certius quam oratio de domo ad pontifices habita, qua flagitat, ut consecratione areae suae sublata domus a Clodio Libertati deae consecrata sibi restitua- tur. Ac disputatur inprimis, utrum Clodius in illa religione iniussu populi egerit necne. Qua in quaestione tot res inter se repugnantes inveniuntur, ut multi homines docti dubitaverint, num ea oratio ab ipso Cicerone profecta sit. Sed, ni fallit me opinio, iniuria auctor in dubium vocatus est. Per se ipsa enim tota res erat ad tractandum difficillima atque, quod intellegi licet ex paucis, quae hac de causa habemus tradita, alia ratione ab oratore tractari vix potuit atque tractata est nostra oratione. Licet plurimae lacunae ac difficultates et ad dispositionis et ad argumentandi subtilitatem inveniantur, tamen non potest dubitari, quin oratio sit Ciceronis ¹).
Sed priusquam ad ipsam rem examinandam transeamus, quae fuerint causae, cur illam ora- tionem habuerit, et qualem argumentandi rationem Cicero adhibuerit, praemittemus.
1.
Iis temporibus, quibus triumviri Pompeius Caesar Crassus societatem inierant ad potentiam augendam, unus omnium, qui erant a partibus senatorum, maxime erat invisus Cicero, cuius vim dicendi ingentem plerique in iudiciis timebant. Itaque P. Clodius Pulcher tribunus plebis illi inimicissimus ²), cum A. Gabinio et L. Calpurnio Pisone consulibus non nesciis sed adiutoribus eorum, penes quos tum erat summa potentia, adversariis omni modo repugnaret, mense Februario a. u. c. 696 promulgavit legem tribuniciam Clodiam: ut qui civem Romanum indemnatum intere- misset, ei aqua et igni interdiceretur, quibus verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. Qua re motus Cicero temere atque inconsiderate egit, quod veste mutata a populo petiit, ut rogatio reiceretur, quasi ipse iam in iudicium adductus esset. Quantum doloris postea ceperit ex illa temeritate, qua alii quoque, ex ordine equestri homines, movebantur, ut rebus eius diffiderent, queritur in epistula ad Atticum III, 15, 5. Neque tamen consules, quamvis multi e
1) cf. Drumann, Gesch. Roms II, pag. 258 u. 303.
2) Cicero Clodium quaestorem designatum, qui muliebri veste tectus in aedes Caesaris praetoris irrepserat, quo tempore virgines Vestales cum matronis Romanis Bonae deae diem festum celebrabant, in quaestione de in- cestu, cum reus a senatu factus esset, testimonium contra eum dixerat a. u. c. 692. cf. de dom. 40, 105. Idem, ut Clodii adoptionem omni modo impediret, enixe operam dedit.


