Aufsatz 
De praeciporum antiquitatis historicorum indole atque ingenio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

b b V

ͤ

15

qua voluntate in casu regerentur. Libro annalium XIV, c. 12, postquam multa Neronis soelera narravir, hacc addit verba: prodigia quoque grebra et irrita intercessere- quibus deinde enumeratis, ita prosequitur: quwce adeo sine cura Deum evenie- Lant, ut miltos post annos Nero imperium et scelera continuaverit. Idem in Annal. VI, 22, post narrationem aliquam de Tiberii Chaldacis sive astrologis: Sed mihti haec do talia auclienti in incerto fudicium est, fätone res mortalium et necessitate immutabili, an forte volvantur. At vero temporum illorum miseriae immanitate et foe- ditate adeo omnia superabant, quae prior aetas viderat, ut nobilissima ctiam ingenia in ejusmodi dubitationem incidisse haud admodum sit mirabile. Haec, quamvis non sine luctu in tam egregio viro conspici possunt, non tamen erant celanda; at contra alius quidam, ut ita dicam, intimus Taciti sensus plane repugnare videtur omnibus a nobis modo allatis. Aperte enim et palam saepe declarat, omnia illa mala, quibus populus Rom. sit afflictus, poenas meritas sibi videri corum, quae contra jus fasque idem jam diu populus commiserit. Quid antem hoc est nisi Nemesis antiquorum, vel ipsa potius ultrix supremi numinis justitia? Nec enim unquam, haec ejus sunt verba Hist. I, 5, atrocioribus populi Romani cladibus, magisve fustis indicis approbatum est, non esse curae Diis securitatem, esse ullionem. Ilanc autem cogitationem haud omnino alienam fuisse a generosioribus illorum temporum ingeniis, Juvenalis ctiam sententia declarat, sat. VI. v. 292 et 95:

saevior armis Lururia incubuit, victumque ulciscitur orbem.

Videmus insuper in Tacito certam aliquam, et quam penitus animo imbibisse videtur, persuasionem de appropinquante imperii Rom. interitu. Urgentibus imperii fatis, sic ille in Germania c. 33, mihil fam praestare fortuna mafus potest, quam hostium dis- cordiam. Quin hanc etiam ſuisse caussam mihi interdum visum est, cur Germanicis tan- topere gentibus animum intenderit, quod inde Romanorum imperio fatalem tempestatem imminere praesaga mente augurarctur. Quamvis et hoc apparet, libenter eum, narran- dis suorum sceleribus flagitiisque defessum, descripsisse rudis quidem sed incorruptae na- tonis instituta moresque. Audias eum Germ., 19: nemo enim illic vitia ridet, nec cor- rumpere et corrumpi Ssaeculum vocatur. Ceterum est et in illo viro ardens amor pa- triae, quo nec Livio cedit, nec cuiquam Romanorum: quin et injustum durique animi in- dicium hunc amorem dicas interdum; sed is erat mos Romanorum. Hoc abunde probat locus ille, quem e Germania jam supra citavimus c. 33: Supra LX. millia(Cermanorum inter se bellantium) non armis telisque Romanis, sed, quocl magnificentius est, spec- taculo oculisque ceciclerunt. Maneat, quaeso, durctque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui. Huic'autem, quo ejus animus flagrat, patriae amori nulla fere ratio concessa est, qua pateſiat, nullus fere, si ita loqui licet, campus, ubi exspatietur, nisi ut luctu amaro lugeat infelicia Romanorum fata et exardescat acerbissima indignatione, quum facta referat indigna illius temporis hominum. Hac igitur indignatione adeo plenum vide mus omnem Taciti animum, ut, si verbi sensum etymologicum spectemus, cum antiquis- simo Graecorum vate*) merito altcrumOduooé cum possimus appellare, h. c. virum in-

*) Odyss. XIX, v. 409.