Aufsatz 
De praeciporum antiquitatis historicorum indole atque ingenio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Notum autem est, eo quidem tempore populum illum in ceteros dominantem ipsum jam sub unius dominatum dejectum fuisse, nec amplius de illo dici Potuisse ea verba, qui- bus sextam Philippicam claudit Cicero: aliue nationes Servitutem pali possunt; populi Homani res est propria libertas. Offert se itaque disquisitio, meditatione nostra haud pror- sus indigna, ut scilicet, si possimus, eruere conemur, quanam in illum unicum reipublicae dominum mente fuerit Livius, ardens ille populi Rom. atque ideo et libertatis amicus. Oc- currunt sane apud eum loci quidam, quibus adulari Augusto videatur, ut ille I. II. c. 19, ubi de Jano ab illo iterum clauso quum breviter egisset, haec adjicit verba: quod nostrae ae- tati Dii dederunt, lit videremus. Idem I. IV, c. 20, de inscriptione aliqua narrans, quum in templo quodam vetusto ipse Augustus legisse asseveraret: hoc ego, inquit, quum Caesa- rem, templorum omnium dut conditorem aut restitutorem, ingressuunm in edem Fere- trü Jovis, seipsum in thorace linteo scriptum legisse audissen, prope sacrilegium ratus sum, Cosso spoliorum storum Caesarem subtrahere testem. At vero hacc atque talia haud graviora sint habenda, quam ut reverentiae signa quaedam vel testimonia fuisse judice- mus, qualia qui rerum potiti sunt ab illustrioribus scriptoribus atque poetis sibi fieri sem- per aequum duxerunt. Ceterum corruptos sui temporis mores depravatumque reipublicae statum egregie et Livius perspexerat, quod vel haec prooemii verba satis declarant: donec ad haec tempora perventum est, quibus nec vitia nostra, neo remedia pati possumus. Hinc effectum est, quod in ejusmodi temporibus fieri solet, ut cum voluptate animus ejus moraretur in antiquitatis commemoratione. Ceterum et mihi vetustas res soribenti, haec est nota illius et merito laudata sententia, nescio Tuo pacto antiquns fit animus XLIII, 13. Quis autem, qui antiquae historiae vel modice guarus sir, quis dubitet, quin bene Persuasum fuerit tali viro, nullum amplius esse hujus exitii remedium nisi unius dominatio- nem? Hinc etiam fit credibile, inter multos vitiosiores Augustum illi dominatu dignissimum visum esse, vel saltem minus indignum reliquis civilium bellorum ducibus. Senserit itaque de hac re, qualiter et Horatium sensisse illustrissimus Irelandius passim studet probare in excursibus versioni suae Horatianae adjunctis). Quam libero autem spiritn bellorum civi- lium historiam persecutus fuerit, hoc tum ex eo fragmento libri, ut apparet, CXX colligere licet, quod a Seneca rhetore nobis servatum este«*), meritis enim ibi laudibus afficit Cice- ronem, quem tamen consensu suo Octavius trucidari passus erat, tum ex aperto Tacit te- stimonio(Annal. IV, 25) qui Livium ab Augusto Pompejani nomine saepissime per jocum-

nominatum esse tradit, tanquam partibus ipsi imperii domino quondam adyversis egregie faventem.

Ipsius Taciti opus esset acumine atque sublimitate, si tanti viri indoles haud omnino indigne esset delineanda, quod nunc quocunque modo mihi tentandum est. Si quaerimus igitur quid de supremo numine, quid de divino ejus mortalium rerum moderamine cogita- verit, quae respondeamus haud ita in promtu habebimus. Quod si nonnullis, quae in ejus libris occurrunt, dictis fides est tribuenda, non solum populi sui publicas religiones haud perinde in honore habuit, sed omnino etiam dubitavit, utrum res hominum suprema ali-

;

**) De his omnibus optime quaedam notata invenies in: Hegeroisch, Neue Sammlung histor. u. litterär. Schriften 1809 in ejus libelli tractatu qui inscripbitur: über den politischen Character des Livius. Ejusdem de Tacito tractatus in praesentia mihi non est in manibus.

n) In appendice historicorum testimoniorum ad sextam ejus persuasoriam declamationem.