Aufsatz 
De praeciporum antiquitatis historicorum indole atque ingenio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

expressum et vivum quendam dolorem, quem ex patriae suae cladibus atque infortunio et ex priscae Romanorum virtutis foeda contaminatione accipere sese profiteantur. Ve- tabat praeterea Romana superbia, ne ullum aliud sibi eligerent argumentum nisi vere Romanum: res Romanas narrant, exterarum, nisi coacti haud fere faciunt mentionem: Roma, rerum domina*) principium semper est et fons unde omnia deducunt. Hinc fit ut ejusmodi scriptorem, qualis Herodotus est atque Polybius, qui, suo quisque modo, om- nes terrae gentes complectuntur, nullum fere ostendant litterae Romanae. Objiciat no- bis aliquis Cornelium Nepotem, Trogum Pompejum, Curtium, sed hos infirmiorem quasi partem esse litterarum Romanorum nec multum vere Romani spiritus eis inesse, aequus omnis judex facile concedet. Nam quid est in Cornelio insigne, nisi elegantia quaedam sermonis? et quem non taedio afficit Curtii illa continua declamatio? Qualis autem Trogus fuerit, conjectura tantum investigare licet; Justini autem, cui Trogi epitomen debemus, insignem mediocritatem nemo est historicae scientiae gnarus, qui nesciat**. Sed jam ad singulas est transeundum.

Apparet in Siullustü scriptis flagrantissimum odium vitiorum sui temporis, atque hoc induxisse eum videtur, ut veterum Romanorum mores nimis candidos praeclarosque depingeret. Audiamus eum in aevi sui vitia invehentem. Namque avritia, inquit Cat. c. 10, ficlem, probitatem ceterasque artes bonds sSubvertit; pro his Superbiam, cru- delitatem, Deos negligere, omnia venalia habere edocuit etc. Ibidem: civitas Inunattata, imperium ſustissumo atque opluno crudele intolerancumpue factum. Haec haud falsa esse ipsa jam pridem historia agnovit; sed quid? humanaene naiurae congruens omnino pute- mus, quod de antiquis mox praedicat Romanis? Prima bella, quae Romani gesserint illi, quorum tamen conditores Marte genitos fuisse lupaeque lac suxisse ipsa fabula tra- didit, prima, inquam, Romanorum bella ex mera invidia finitimorum originem duxisse affirmat. Sicuti pleraque montalium habentun, ita loquitur Cat. c. 6, invidid exr Opti- lentia onta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare etc. At Romani con- tra, ibidem paullo inferius, ubi pericula virtute propulerant, Ssociis atque anicis au- xilia porlabant, magis dandis quam accipiundis bereficiis amicitias parabant. Om- nes autem has, quibus lantopere abundat, laudes, cumulatas invenias initio cap. 9. Igi- tur domi militiaeque boni mores colebantur, concordia maruma, minuma avwritia erat: jus bonumue apud eos non legibus magis uam natura valebat. Is sem- Per in hoc tentamine mos mihi fuit, ut quid historicorum quisque de divinis rebus sen-

*) Praeclare de hac re Muretus in orat. 13. libri II,(vol. f. pag. 297 edit. Nuhnken.) Quanto autem Populus RHomanus ceteris gentibusemperti magnitudine praestitit, tanto historia populi Rom. ceterarum gen- tium historiis antecellit. Neo minus egregie Friedd. Schlegel in libro cui titulus est: Geschichte der alten und neuen Litteratur 1845 vol. 1. Pag. 95 Es istein ihnen eine hohe, grosse Idee, keine die den Einzelnen eigenthümlich, sondern die ihnen allen gemein ist: die Ldlee von lom. Das ist der Geist der aus allen römischen Schriſten athimet, das giebt ihnen eine Hoheit, unabhängig von aller CGriechen- kunst und Künsteley, die sie oft ungläcklich senug nachahmten.

*) Conferas comentationem ¹εde Trogi Pompeji ejusque epitomatoris Justini fontibus et auctoritate, auctore A. H. L. Heeren in comentat. societat. reg. scient. Gotting. vol. XV. In eo traotatu egregie disseritur, qualem ipsius Trogi verisimile sit ubertatem fuisse atque eruditionem; Iustinus autem negligentissimus dicitur scriptor.(parte II.§. 50.) Videas etiam quae de eo judicet cel. Mannert ia⸗ Prooemio operis sui: Geschichte der Nachfolger Alexauclers.