mmmen
9
numero sibi longe superiorum, repulerint impetäm, et haec deinde verba adjungit Hell. VII. c. 2,§. 1: d⁴.*⁵α„⁴α τν àεκeν μεα⁴ααάν x6³εοαν el Te αν έσασαεαν drxavres ot qu αρραεο μινμννινννντνακν εμμ ds dozxei, nal ei is lauuο r6³ν dσα mμϑοαν oοl zaα iora darergavrat, dro ααον εοσν ενιαά αοιφνεν. Quis optimi aequissimique viri animum hic non agnoscat et admiretur? verum haec etiam verba probant, multo magis eum singulas res spectare quam, ut hisioricum deceat, omnium seriem et nexum. Nusquam äpud Xenophontem numinis alicujus supremi et cuncta gubernamis men- tionem occurrere, jam supra dictum est, et tamen neminem unquam animo magis pio fuisse facile crediderim. At graccum ubique hominem agnoscas Deos suos patrio more colentem, videturque pietas illa superstioni nonnunquam propior esse. Legamus quae nobis narrat Anab. III, c. 1,§. 4,(conf. et Anab. VI, 2, 15.) de oraculis a se consultis, nec minus quae de somniis coelitus sibi missis tradit Anab. III, 1, 11 sq. IV, 3. 8, et hominem ubique videbimus pium quidem, sed a superstitiosa aliqua deσιν,⁸σσιαονι haud omnino alienum. 1 Quod si quis post haec omnia me interroget, num ego, qui tam multa in illustris- sino scriptore invenisse vitia mihi videar, ejusdem etiam aliquas virtutes enumeraturus sim, multas, responderem, easque maximas. Laudanda sane est ejus pietas, quodque in ea minus purum esse videatur, temporibus illis omnis aequus judex condonabit liben- ier: summopere etiam laudandus est sensus ille moralis, qui Socratis verum eum discipulum demonstrat. Maxima practerca est viri amabilitas, quam omnia quidem ejus scripta spirant sed cujus imaginem maxime insignem invenies Anab. V c. 5, ubi seriorem suam, quam Scillunte egerit, vitam nobis depingit. Est denique ut in animo ejus ita etiam in omnibus ejus scriptis harmonia quaedam et σ‿ρ»o uen vere Socratica, quam nemo unquam satis laudaverit. Hinc emanarunt styli Xenophontei egregiae illae virtu- ies, quarum laudibus omnis antiquitas adeo abundat, ut difficile sit omnia laudantium testimonia colligere. Melle dulciorem Xenophontis sermonem Cicero nuncupat in orat. c. 9, ad fin. atque Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt idem dicit in eodem Jibro c. 19. Et hac quidem ipsius sermonis virtutes in omnibus ejus scriptis aequaliter Occurrunt, qualis autem ejus sit praestantia in delineando aliquo opere ordinandisque ejus partibus, hoc ex Anabasi atque Cyropaedia optime cognosces: Hellenica enim et rerum, quas narrant, minus apta interdum dispositione, et nimia quadam brevitate, qua maximi momenti res magis summatim indicatas quam narratione absolutas passim in co opere videmus, confirmare videntur eorum opinionem, qui hos libros uroτννμαραάα tantum, h. e. commentarios esse judicant, quas auctor, si licuisset, emendaturus fuerit. . Historicam Graccorum artem tempore Philippi atque Alexandri Magni, Mace- donige regum, insignem subiisse mutationem, notissima res est. Tunc enim exorta est illa historiae conscribendae ratio, quam ab ipsis ejus sectae principibus aauœinie dictam esse scimus: quin etiam ipsos, quos edebant, libros ανμμακeico appellabant. Sic Polybius libr. I. c. 2.§. 9, 6 Tiε Oαmμ☛ιμμν σσσρας τισσςσα. Priusquam itaque ad istum scriptorem transeamus, qui post tot illustrium librorum jacturam exemplar ejus generis alque fons nobis habendus est, ad Polybium scilicet, pauca praemittenda videntur de hac artis historicae ratione.—— Summo opere nitebantur pragmatici bistoriarum scriptores ut lectorum animos erudirent, atque eis bene vivendi et inprimis rei publicae bene administrandae quam plurima et illustrissima traderent Praccepta. 2


