Aufsatz 
De praeciporum antiquitatis historicorum indole atque ingenio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7 dunt, Anaxagorae discipulum Thucydidem fuisse. De quo philosopho fusius disserendi locus hic non est: qualis autem illius fuerit et quam pura de Deo notio, primus enim illum vim esse agnovit atque sublimem mentem extra hunc mundum positam, haec ex Platonis, Aristotelis atque ejus comentatoris Simplicii scriptis optime ostendit Tennemannus.*) Ex Anaxagorac disciplina illud etiam promanasse in eum videtur, quod et rerum, in prodigiorum loco vulgo tunc habitarum, rationem atque caus- sam ex ipsis naturae legibus depromtam passim exponere studet(Vid. HI, 2 Hine etiam accidisse videtur ut cum ipso Anaxagora, hunc enim doeßetag reum factum atque ob eam caussam Athenis expulsum esse constat,*) Thucydides etiam in dεεπαν numero sit habitus. Hoc cerie Marcellinus tradit in vita Thucydidis,(pag. XI. edir. Thue. Bip.) cujus quidem viri notam est nesciri actatem atque ob eam caussam haud ita plane deſtasr possc, quanta illi tribuenda sit fides; sed ipse tamen fntyllumn quendam ejus rei testem citat, qui idem fortasse fuerit, cujus et historici nostri scholiastes aliquoties facit mentionem(ad III, 95, IV, 19, 28.) et quem Suidas rhetorem dicit fuisse. Sed quid? num re vera εeov fuisse Thucydiden credamus? quae amentia sine ullo dubio, ne dieamus historico, ipsi humano ingenio exitiabilis cst. Popularibus temporis sui superstitionibus et poctarum fabulis nullam fidem eum tribuisse facile concesserim: quis enim criticam artem contra poetas inexorabilius unquam exercuit? Sed ut omni pietate, omnisque supremi alicujus numinis agnitione atque reverentia caruisse putem historicorum principem, hoce profecto nemo mihi unquam Persuadebit. Est illi tantus amor recti atquc honcsti et tan- tum contra odium omnis impieiatis atque turpitudinis, ut facile inde colligi possit, quam

ius atque generosus fuerit intimus ejus viri animus. Si inspexerimus caput 82 ct 83 libri III luce clarius hoc nobis apparebit. Demonstrat ibi, qui factum sit, ut ex motibus, quos in singulis civitatibus bellum illud excitaverit, hominum ingenia moresque adeo sint depra- vati, ut ipsis virtutum vitiorumque nominibus mutatis, et quae turpia anica fuerint, honesta, et honesta contra putata sint turpia. Sunt quaedam in eo loce verba (III, 83.) quae mihi quidem nobilissimi semper animi visa sunt indicium continere: 2αν τ eunSes, in hunc modum ibi loquitur, od r0 εάνρναεο πμηαιααστον μαμτειννε αmια/αα εον 1cαeνισνον. Hanc ego sententiam, quae adeo Pracclara est, ut meo haud egeat commentario, opuümam duco quae haec pauca mea de Thucydide concludat. Ad Xenophontem transituri primo jam leco notabimus, sublimitatem ingenii, qualem Herocdkcotus atque Thucydides, suo quisque modo, prae se ferat, neutiqquam in eo viro fuisse. Hoc vel ardentissimi Xenophontis admiratores concedant nobis necesse est, in quorum numero eumos semper fuimus. Hanc ob caussam a philosophorum medita- tionibus plane abhorret, quod passim quidem ejus scripia declarant, sed maxime tamen locus quidam in quarto libro Memorabilium Socratis e. 7,§. 6. Ibi Socratem inducit ab astrorum cognitione physicarumque omnino rerum studio suos dehortantem, atque inter alia, quibus illos deierrere eupit, ct hoc utentem argumento: ½σ/˙ιυνεακσααε d˙⁴e mπάαρασνσꝶσασ τνqτωνι εεριμιννυυνσπασα ˙νειν ⁷τντοων ν Aαειαεας ααασες⁵ρνσνεν,

*) Geschielne der Philosophie, I. Band pag. 316 sdq.

**³) Vid. Plutarchi Periclem c. 4, 5, 32, er Diogenem Laertium II, 3, 9, ubi varia enumerantur eadque admodum inter te discrepantia, quae antiqui de Mlius damnatione arqtte morte narrabant.