— 14—
relaxationis desiderium, quo nimiæ et defatiganti simplicitati negotiorum ge- rendorum modi varietatem, eorum obstringenti rationi libertatem eorumque languori quiddam animulæ reddere studemus, nisi prudenter regitur, scopulus ſit et virtutis et felicitatis. Animi conditio, qua afficimur et ordinem contein. Plantes et munditiem partiumque consensionem atque elegantiam, quibus na- turæ opera atque artes sunt illustrata, est temperatio atque tranquillitas. In conspiciendis artium operibus ex quotidianarum languidarumque rerum turbis emergentes in serenum quasi ascendimus cœlum, in quo elarius intuemur Pulcherrimos naturalium moresque spectantium rerum ſlores gratissimasque cujusque rei formas. Sic animus vilihus atque vulgaribus liberatur sensibus ad meliora altioradue exsurgens⸗ clarius intelligit rerum naturam jiudiciumque rectins distinguit ac simul animi libido semper fluctuans ad quandam pulchri generosique propius accedit speciem. Unus idemque enim est finis, quem omnis doctrina omnesque spectant artes, utilia honestaque colere atque ex- ornare.— Pulchritudo, hoc suavissimum Dei donum atque hæe miriſfica gratia, quam natura, numinis divini filia. in omnia sua effundit opera, dul-
eissimum naturæ est beneſicium. Itaque et qui bello et qui pace ornant rem-
publicam, et patres familias integri, generosi beatique evadunt viri: ita et imaginandi vis et mens et sensus naturali ae succulento aluntur nutrimento: hujusmodi enim pulchri honestique est studium. Ita beatissimus ille tranquil- litatis status in animo efflorescit, quo meliorem naturæ humanæ partem qjus que exeelsam, qua nati sumus, legem comprehendimus, et quo purissimis Fencrosissimisdue fruimur deliciis. Nam jucundissimæ rerum formæ, gratis- simi carum conspectus mollissimique sensus— Ppræstantissima igitur„ quæ et in formis naturæ et, in homine nobis animadvertentibus ostentantur„ sicut ea, quæ Vis imaginandi ex vere sensis impressionibus proferendi habet facultatem, regiones, formæ humanæ atque indoles naturam excedentes numerisque suis absolutæ ingenuarum arfium sunt materiæ.
Quanta ingenuarum artium nobilitas! Exquisitissimis et animantium ct vita sensuque carentium rerum creatarum opificiis, generosissimis mollissimis- que animorum cogitationibus sensibusque regnum frequentat tuum: imperfee- tarum numerisque suis nondum absolutarum rerum menda imaginibus supplet;


