— 11—
Quæ luculenter nobis exponuntur tum ab experientia tum ab historia. Recti pulchrique carere sensun semper detrimentum infert et cogitandi et agendi rationi. Nam ut omittamus, pulchri decorique somina aque ad naturæ nostræ vires pert tinentia atque cetera in iis, qui sine sapore sunt, ant non explicari ant, a recta deduci via, maxime et intellectus et morum cultus multis modis reprimitur atque impeditur. In iis, qui sensu recti carent, neque regitur ac frenatur imaginatio neque colitur neque alitur: quæ cogitationis negotia in perspieienda veritate non modo non sublevabit et confirmabit, sed etiam tur- habit erroremque ei objiciet. Accedit, quod his rebus ad bene explicanda ac jucunde impertienda depingendaque ea, quæ scimus, hebetamur ac præcipuo exuimur bono. Jure illam miramur vim atque suavitatem orationis, seripto- rum, templorum artiſiciorumque veterum: sed quanto illi magis, si nobiscum comparaveris, a parvulis tum his rebus erant circumfusi atque humanitatis zuitiabantur studiis, tam et inter se et publieo exercitabantur consensu atque inter se certantes operæ percipiebant fructum, tum, quantopere præpollerent et cultu et utilitate, bene intelligebant. Quantam in animos vim habuerunt Socrates, Plato, Pericles, Demosthenes et omnes, qui hujusmodi virorum imitati sunt exempla, in quibus cum summa sapientia conformatio sensus
puteri venustique erat conjuncta!. 8
Necessaria atquc utilia cum jueundis atque puleris bene posse conjungi
ac debere, hoc ex natura quoque satis patet operibus. Quod hanc rerum universitatem creavit servatque numen divinum non satis habuit fingere et excolere Chaos aut germina seminaque explicare stellarumque definire ordines. Nam Dei infinita potentia non solum hæc edidit miracula ejusque sapientia ordinem sanxit, sed benignitas divina amœnitatem atque pulehritudinem simul longe lateque per omnia diffudit opera. Nonne ex illo universi creatore et conservatore delibatos habemus animos? Num quid melius ad imitandum nobis proponere possumus exemplar, quam hoc numen divinum, rerum natu- ram non modo in ordinem digerens, sed etiam servans atque exornans?—
Quare, juvenes dileeti, hæc contemplantes res veras ac cogitatione dignissimas mente tractetis et perscrutemini haud negligentes ea qnopue ani- madvertendi occasionem, quæ placent partium consensione ac pulehritudine.
2:.


