natura, omnia ad oculos referens et generale per singulare proponens atque corpore quasi induens ea, quæ sejuncta sunt a sensibus, interpellans se inter- ponit tenoremque dissertationis conscindit..
In iis igitur rebus cognoscendi, in quibus necessaria est cogitandi per- petuitas, vis imaginandi recedat necesse est.— Qui hoc litterario utuntur cognoscendi modo anditores aut lectores animo statutum habeant necesse est, ut rei causa, quam cognoscere eupiunt, quæ tamen sine arcto cogitationum ordine non potest intelligi, difſicultatem negligant, quæ ab hujusmodi cogno- scendi forma non potest separari..
Ut vero difficultates, quæ cum forma hujusmodi dissertationis conjuncte sunt, superari non possunt, cum lectores vel auditores argumento rei tanto- pere oblectentur necesse sit, ut animum ad rem apprehendendum necessarium ex xe ipsa capiant, ibi cognitionis litterariæ forma erit relinquenda. Quare pulchri venustique forma æst eligenda, quæ, argumento rei cognoscendæ non respecto, jam per se ipsa commendatur. Nam quamquam ea, quæ vi imagi- nandi sunt accommodata, eo quod ad libidiuem res suas mutat vis imaginandi, ab iis differunt, quæ menti sunt aceommodata arctissimo ordine cogitationes connectenti et quamquam ambarum rationes sibi inimicæ videntur, tamen est aliquid, in quo conveniunt; quod invenire propria est virtus ornatioris dicendi generis.—
Ut vi imaginandi satisſiat, orationi opus est concreta parte seu corpore, quod iis continctur, quæ sub oculos cadunt, a quibus mens secernit notas seu notiones: nam quantumvis mentem a sensibus sevocare consueverimus, tandem semper sensibus suhjectum quid est, quod subest cogitationibus nostris. Sed vis imaginandi libera atque sine lege ab iis, quæ sub oculos cadunt, ad similia transsilire neque ullo ordine cohiberi vult. Quodsi ea, quæ vi imaginandi accommodata concretam orationis partem conſiciunt, non re inter se conjun-
guntur, sed potius lihera membra ac totum per se esse videntur simulque
ilam Indentis sibique ipsi obedientis phantasiæ confusionem exhibent, tunc
oratio æstheticam habet libertatem et, quæ vis imaginandi postulat, implentur.
Ut ex altera parte menti quoque satisſiat et cognitio proferatur, orationi
pars opus est non sub sensus cadens, quam vim nominamus seu sententiam, 2


