— 8—
jam a sensu pulchri rejiciuntur neque possunt esse nocitura- Amor decori non solum animum honestatis complet amore, sed etiam libidinem ad offleium facit proclivem: quare in infirmioribus quoque virtutis sublevatur exercitatio. Ob eandem causam homo elegantioribus artibus expolitus facilius ex libidinis revertitur aberrationibus, ut ad altiora tendat omnia expurgans, quæ virtuti sunt contraria.
Sequitur, ut quæramus, num cognitio quoque elegantiæ cultura æque Possit adjuvari atque sublevari ac recti mores.
Quod præter morum culturam apud cos, qui aut nobili genere nati sunt aut fortunæ filii, præcipua in excolendam cognoscendi facultatem confertur diligentia, hoc eorum vita continetur. Pari modo inde ab omni tempore apud cultiores populos cultura quædam sensus pulchri et perpolitio fuit bene educa- torum. Cum autem decori sensus tantopere connexus sit cum inferioribus animi facultatibus, imaginandi vi et corporis cupiditatibus, quidam, ne reli- quis animi viribus atque inprimis intellectui nocere possit, metuerunt. Nam qui diligentius observarunt juventutem, eos haud fugit, juvenes a parvulis ad ea, quæ corporis sensibus placeant et cogitationem jucunde teneant, pro-
pensos facile ab aliis superari in litteris addiscendis ceterisque gravioribus
rebus. Neque sine idonea ratione prudentiores in ineptum illud legendi studium invehuntur parentes atque educatores, quo venusti sensus non nisi per speciem excolitur, juvenesque ad graviora vitæ hebetantur negotia, immo quod maxime deplorandum est, eorum discendi studium atque amor delentur; nam leviores phantasiæ lusus, quibus se plane dederunt, graviori labori et negofiis, quæ corporis voluptati injncunda sunt, repugnant.
Quæ accusatio non est inanis; attamen omnia, quæ. contradicuntur, non nisi ea, quæ in excolendo decori sensu peccantur, attingere possunt. Mentis est, cognitionem sibi parere et ad cognitiones facta dirigere. Sed duo sunt cognoscendi modi, unus ad litteras spectans, qui continetur luculentis cogita- tionibus planisque principiis, alter popularis, qui solis efficitur sensibus
magis aut minus excultis. Quod hunc adjuvat, illi repugnat. Dum enim mens judicia cum judiciis et conelusiones cum conclusionibus connectit Perpetuoque notionum contextu vult satiari, vis imaginandi, qucææ est ejus


