— 7—
olſicium respicientés illecebras vincumt. lis autem, qui cum rectis moribus elegantiæ quoque sensum consociant, judex est aliquis non raro virtutem, ubi deſicit, compensans, virtutemque, ubi est, sublevans. Hic judex est sensus venusti atque decori, qui decentiam postulat et moderationem, omnia fugiens, quæx aspera sunt et dura, quæ rudia et violenta et in omnia inclinans, quæ facile inter se congruunt. Etiam in vehementioribus animi concitationibus rationem sequi rudibusque naturæ motibus fines constituere est eruditissimi enjusque: quod postulat urbanitas, quæ nihil alind est quam elegantiæ lex. IIomo ita cultus in sensus aliosque non rectos animi impetus assequitur domi- nationem, qua prohibet cogitatione, quominus sensus impetusqyue celeriter transeant ad actiones. Etsi talis vietoria, quam reportat elegantia ab affectu- um eæcorum vi, actio honesta nominari non potest, voluntati tamen spatium datur, ut ad virtutem se vertat, inhibito libidinum affectuumque impetu.— Qua ratione elegantia se interponente in voluntatis res haud parum lucri factum est: omnes enim aßpetitus rudes, qui perficiendo honesto sæpe velhe- menter repugnant, sensu pulchri venustique ex animo ablegantur eorumque loco generosiorum molliorumque semina studiorum sata sunt, quæ, quum ad ordinem, ad congruentiam et perfeectionem spectent, etiamsi ipsa non sunt virtutes, cum virtute tamen in eadem re conveniunt.
Quare; qui sensum pulcri una cum rectis morihus in se excolait, si vir-
tuti studuerit, iis præstare liquet, qui elegantiæ cultu carent. Nam quoties- eunque in eo gestit appetitus, eorum, quæ pulcra sunt et decora, ponderatur judicio elegantiæ, et rationi ca imperanti, quæ recta sunt, quæ hona, quae congruentia et perfecta, non modo non repugnatur a sensu decori sed adjn- ratur et collaudatur. Consuetudo in omnibus rebus pulchritudinis elegantiæ- que agnoscendi leges ac sequendi optima est exercitatio rectis obediendi moribus, atque eam, quam iis debemus, auget venerationem. Elegantiæe tndium moderationem poscit atque id, quod maxime decet: quare dura humi- Iiaquerei sunt molesta atque invisa. Homo politus vim sibi facit quodammodo ut dccorum servet moremque receptum. Qua ex re sibi eomparat temperan- tiam, quin et libidinis vincit vim. Elegantia enim voluptatem abigit et dueit ad generosi, ad congrui perfectiqne amorem. Ita, quæ avocant ab honesto,


