Aufsatz 
De vi, quam habet integer pulchri decorique sensus ad rectos mores, ad cognitionis cultum vitaeque suavitatem generosam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

35 *

eompensare possint. Quare historia docet, eum humani generis perpolitiona omnibus locis morum simplicitatem atque integritatem evanuisse et apud vete- res Græcos atque Romanos juxta templa mansuetioribus exstructa Musis atque Charisin omnibus ineptiis vitiisque esse sacriſicatum. Homo elegans et politus a solo quidem naturæ appetitu sese removens innatum voluptatis desi- derium ratione regit, atque honesti venustique sensus in iisdem sæpe congru- unt rebus. At sæpius aliud suadet sensus, aliud ratio. Non raro officium

modum agendi postulat elegantiæ contrarium: contra ea elegantia propensa

esse potest ad rem, quam ratio, morum judex, repudiat. Ubi vero elegantiæ

vis diutius prævaluerit, ibi rationi non amplius vult subjici, sed adjungi.

Quare permulti sunt, qui vana falsaque potius sibi quam inurbanum quid concedant, qui potius humanitatem quam honorem violare malunt aut qui ad maturandam animi perfectionem, ut in speciem placeant seque ostentent, cor--

pus corrumpant et, ut menlis admirationem efficiant, mores abjiciant. Sic

ab iis, qui elegantes esse nituntur, quædam morum depravatio abesse non-

potest, a qua tutus est homo rudis. Apud hunc auctoritatem quidem non

obtinent cupiditates: peccans quoque eodem fortasse temporis puncto rationi Pparet factum vituperans, nec est periculum, ne ad ea, quæ placeant sensibus- que pulchra occurrant forma, rationem quoque congruere opinetur. Perni- ciosissimum moribus esse potest, ubi corporis animique studia atque desideria, quæ non nisi sola in mente plane possunt consentire, plus justo sunt conjuneta. Itaque abusus ejus, quod pulehrum est, et arrofans vis imaginandi, potesta- tem legislatoriam in iis quoque rebus sibi arripiens, in quibus non nisi infe- rior potestas ei permissa est, tam in vitam communem quam in litteras tantum intulit detrimenti, ut non parvi sit momenti rectos scire fines. Effectus sensus pulchri decorique omnino is est, ut vires corporis animique consen- tiant atque inter se. penitus connectantur. Ubi igitur hujusmodi societas rationis sensnumque congrua rectaque est, ibi sensui pulchri satis magna vis potest concedi: at in iis rebus, ubi nobis quavis sensuum auctoritate liberatis

et sola ratione ductis agendum est, sive ut id, quod cupimus, consequamur, sive ut officio alicui satisfaciamus, ubi societas rationis et corporis statim est