Aufsatz 
De vi, quam habet integer pulchri decorique sensus ad rectos mores, ad cognitionis cultum vitaeque suavitatem generosam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

in omnibus regionibus pulchra explicat, internum pulcri sensum exercere

studemus, subtilior sensus eorum, quæ in naturæ reperimus operibus, in

nobis excolitur; clarius intelligimus, a vere pulcris ideoque etiam ab co, quod maxime amandum et expetendum est, a virtute omnia inepta atque putida et a natura discrepantia esse debere aliena, et a naturæ pulchritudine sponte transimus ad ea, quæ pulchra sunt, quia sunt honesta. Quo fieri potest, ut affluentes recte culto decori hujusmodi sensu in omni et cogitandi et sentiendi agendique ratione nostra, quod Plato suadet, omnibus locis Gratiis ipsi socrificemus.

Multum autem abest, ut ex sola elegantia virtutem egigni conlendamus. Virtutis enim nil nisi virtus ipsa fundamentum esse potest: quare id solum dicimus, illo sensu adjuvari posse virtutis studium. Munditiæ amorem cum moribus colendis quodammodo cohærere facile concedimus, cum sine illa nulla cogitari possit pulchritudo externa. Cujusmodi munditi amor cum morum integritate ac simplicitate conjunctus omnibus placet ejusque amantes, licet inſimo sint loco, diligere nos jubet. Ab externa autem corporis pul- chritudine ad internam animi transire pulehritudinem nemini est difficile, immo integræ hominis naturæ maxime conveniens atque accommodatum vide- tur.*) Nam ut oculus externus munditia et ordine adsuetus Parva macula, etsi corpus ipsum non afficit dolore, aut rerum sine ordine dispersarum agi. tatur adspectu ac tanquam vero angitur dolore: ita internus quoque hominis oculus adsuescere potest atque excoli, ut ipse dissolutæ indignæque tum ipsius tum aliorum vitæ conspectus summo eum afficiat dolore ac sollicitudine, quoad, quantum in ipso situm est, molestum removerit statum, eumque, qui- solus ei placere potest, reduxerit. Ita enim in rerum natura positum est, ordinem omnium rerum esse parentem atque auctorem. Ex turhulentissimis tempesta- tibus natura ipsa ordinem desiderat et quietem.

Nec minus negamus, sensus æsthetici, ut ita dicam, perpolitionem, si si aliena sit a ratione, et moribus nocere posse, cum mores æsthetici honestatis officia nequaquam nobis injungant, nec tamen morum proborum penuriam

Lopf. Cic. de off. I. 4. extr.