Aufsatz 
De vi, quam habet integer pulchri decorique sensus ad rectos mores, ad cognitionis cultum vitaeque suavitatem generosam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

,85

omnium facultatum servatur et ad pulehritudinem virtus, ad virtutem pulehri- tudo accedit. Contra ea omnibus a sensu elegantie alienis, quibus aures oculiquo læduntur, internum meliorem sensum non reddi generosiorem sed depravari hoc profecto eorum vitæ ratio declarat, qui illis delectantur. Quod respiciens jam clarus ille poëta Romanus celeberrima verba pronuntiavit: Ingenuas dicdicisse fideliter artes Emollit mores nec sinit esse feros. Neque i immerito: nam decori vi rudes naturæ appetitus coërcentur moresque mulcentur externi, et quamquam pulchritudinis sensus natura sua differt a sensu recti honestique, tamen facile cum hoc quasi colliquescit et in unum coit. Providendum autem est in excolendo pulchri sensune cjus arbitrio omnia Perantur, sed recta ratio, omnium animi partium regina, semper exer- ccat imperium. Tali modo sensus decori excultus multifariam proderit. Nam cum re vera nihil alind sit nisi internus, quo veri honestique stimulum percipimus, sensus, necessario amorem ejusdem rei efficit. Pari modo sen- sum ordinis, concordiæ, contemtum et odium inhonesti fœdique exeitat, et cujus in animo rectus decori sensus maturuit, is in cogitando agendoque multo moderatior, jucundior et liberalior est, quam alii. In ejusmodi homi- nem spectat illius poëtæ celeberrimi dictum: Quo Sene⸗ est imbacla recens, servabit odorem Testa diu.*)

Nam perpetno animum intendens ad honestum atque decorum omnia his contraria contemnit. Quare Plato virtutem rem pulcherrimam fingit, quæ si oculis conspici pessit, adco adamanda sit, ut sine intermissione ab ca adstrin- gamur. Ipsa virtus amabilior nobis apparet, ubi pulchri sensus in animo nostro expolitus fuerit ardentiusque ei studebimus, quo magis eam pulcherri- mam et amore dignissimam cogitatione nobis fingere potuerimus.

Ex iis, quæ oculis cerni possunt natura est exemplar pulchri atque ju- cundi: in naturæ operibus enim videmus, legibus Pulchritudinis usque qua- que varia in unum ultro misceri, in iis ipsis rebus, in quibus oenlus minus exercitatus etiam deforme aliquid et non congruens detegere sibi videbitur. Dum hac ratione in spectandis naturæ operibus, quæ omni anni tempore et

*) Horatius.

1*